47. mora Pisaurensis
Advehar ut Venetam pelago velocius urbem
Cymba Pisaurensi litore sumpta mihi est.
Ecce furit Scythica Boreas violentus ab Arcto
Iactatas rapido flumine miscet aquas.
5
Altera sic cogit discedere causa, morari
Altera, sic quid agam nescio nec quid ago.
An quoque caeruleae carmen Nereides optant
Quo precer insani desinat ira freti?
Movit Arionium delphinas nempe recurvos:
10
Hinc reor aequoreos carmen amare deos,
Cumque nihil toto sit mundo suavius, expers
Neptunus tanti noluit esse boni.
Aeolus Adriacis Aquilonem immitteret undis,
Impediat cursus iussit ut ille meos.
15
Insidiis quid opus, rex ponti, talibus in me?
Dedicat arbitrio se mea Musa tuo,
Cum mare reddideris placidum factura merenti
Non sit ut invidiae Iuppiter ipse tibi.