45. iter ex urbe in patriam
Ducat in Euganeas Latiis a finibus oras
Quae via sit melius carmine nota velim,
Humanas penetrat carmen quia promptius aures
Admissum memori nec cito mente fluit.
5
Sunt quibus Hetrusca libeat regione vagari:
Mons ibi, planities me magis aequa iuvat.
Ergo tibi in primis urbs Castellana petenda est
Quam veteres Veios incoluisse putant.
Cernere erit Manli dictos de nomine muros
10
Quos habet in summo terra Sabina iugo.
Inde ubi vicino Tybris sese obiicit alveo
Te cito trans altas navita sistet aquas.
Ostriculum celso prospectans Narnia colle
Nomen et a fluvio praetereunte ferens,
15
Reliquiisque ponti adhuc clara superbi
Narquinum prisco nomine dicta fuit;
Tum quae sulphurei riguos interiacet amnes
Naris, et e causa quam bene nomen habet,
Praestat ubi antiquo Tibereia gloria saxa
20
Cursum conspicuis ac epigramma notis;
Spoletum camposque rigans Clitumnus amoenos,
Fulginiae niveos quae facit unda boves
Occurrent priscae spatiis distantibus urbes
Fluminaque antiquas nota per historias,
25
Qua bene progrediens incommoda nulla reportes
In patriam ut tutas experiare vias.
Moenia Fulginiam subito Nucerina sequentur,
Proximus est Gualdum Segeliumque labor.
Hinc Costazanum, Calium Qualania vico
30
Hospitia in celebri non fugienda petes.
Seu libet Vrbinum Frederico principe clarum
Atria magnanimi visere et alta ducis.
Eximios spectabis equos librosque, paravit
Quos bonus ille armis, quos bonus ille toga.
35
Deducet recta vicus Qualaneius illuc,
Tendere seu properas liberiore via
Protinus occurrens miro penetrabilis arcu
Flaminium rupes continuabit iter.
Fundamenta premunt rapidum qua prisca Metaurum
40
Semproni iuxta flumen id adde Forum.
Attigimus Fanum fortunae, cymba Pisauro
Protinus Adriaco te vehet acta mari,
Seu tibi fluctivago tellus magis aequore grata est
Tendere Ariminea tutius urbe potes.
45
Excipiet dictus Caesenae nomine portus
Eminet urbs alto colle videnda procul.
Indiga lympharum divesque Ravenna Lyaei,
Hinc Padus, inde Athesis traiiciendus erit.
Clodia seu pelago Venetam deducet in urbem
50
Contentum terra seu Patavinus ager.
Tarvisium tangens nativis nobile lymphis
Longinquum facilis sic via claudet iter.