Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 39

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


39. ad Franciscum Auximanum
domini cardinalis sancti Marci secretarium

Nobile Picentis inter novus Auximon urbes

      Nuper, ut accipio, scriba necesse petat,

Cumque locus Latio rarus sit amoenior orbe

      Laetior aut pinguis fertilitate soli,

5

Digna quidem sedes fessis ea visa Camenis

      Quam cupiat vates quilibet esse sibi.

Haec tibi pro patrio veluti suscepta decore

      Cura laboranti quam potes affer opem.

Te duce par longis pelagi iactata procellis

10

      Consideat tuto litore nostra ratis.

Delige Palladia Tiphys velut alter in Argo

      Quo pateant flanti tempore vela Noto.

Expectat cauti monitus intenta patroni

      Illa, nec iniussum provida carpit iter.

15

Ergo age, solliciti tutatus iura clientis,

      Otia da musis protinus ista meis.

Commodus est patriae tibi vir, Francisce, petendus

      Apta quies nobis: effice utrunque simul.