38. ad illustrissimum Phredericum
domini Ferdinandi invictissimi regis Neapolitani filium
Regia progenies, genitoris grande verendi
Germen et Ausoniae nobile sidus humi,
Virgineo quamvis timeat suffusa rubore
Iudicium tanti Musa subire ducis,
5
Nota tamen pietas generosi principis illam
Tollit, et audaci me facit ore loqui.
Illa verecundae vires animumque Thaliae
Praebet Apollineae non aliena lyrae.
Inter enim fereris virtutum rara tuarum
10
Munera Castalias excoluisse deas.
Publica sic totum volitavit phama per orbem
Te dea dum celebrem reddit utraque plaga,
Scilicet hac series et aviti sanguinis ordo
Inclytus excelsa dote carere nequit.
15
Ne qua tuis summae titulis pars laudis abesset
Haec quoque divinis gratia mixta bonis.
Magnanimos sileam proavos ne longior ordo
Fiat ab antiqua nobilitate mihi.
Praeteream partos diverso ex hoste triumphos
20
Et tot Aragoniae prisca trophaea domus.
Belligero mihi cura satum Mavorte parentem
Sola sit invictum commemorare ducem,
Qui seu pace opus est positis mitissimus armis
Itala secura regna quiete regit,
25
Seu fera pro patrio sunt bella gerenda decore
Non nisi perdomito victor ab hoste redit.
Martia non illo sapientius agmina quisquam
Dirigit hostiles insidiasque cavet.
Quo duce Caudino si circumsessa tumultu
30
Vsave Cannensi tempore, Roma, fores,
Non hostile iugum miles subiisset inermis,
Corpora non Lybico caesa tot ense forent.
Parthenopen sceptro domitam tenet ille superbo
Totaque quot populos Graecia maior habet.
35
Imperio dubites an prole beatior extet
Fortuna tantum iuris utraque tenet.
Regnum habet immensis extentum finibus amplum
Oenotriasque suo numine versat opes.
Praeclaram genuit sobolem cui rector Olympi
40
Stellantis cupiat maximus esse pater,
Quam dea Gradivo malit peperisse feroci
Prole Venus formae conveniente suae.
En tibi quae facies! roseo qui fulgor in ore?
Ambrosias ambit gratia quanta genas!
45
In te divini maiestas sacra parentis
Integra ab attonita gente colenda viget.
Miramur sacros humano in corpore vultus
Intonsum possint qui decuisse deum.
Dii faveant igitur coeptis, quas tendis ad oras
50
Sidera longinquum fausta sequantur iter
Cumque tui reditus felix advenerit hora
Incolumis cupido restituare patri.