Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 33

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


33. ad Franciscum Salviatum archiepiscopum Pisanum

Vt tibi successu votorum laeta suorum

      Plaudit ob adiectum Martia Roma decus,

Laetitiae cupidum studio ruit indice vulgus

      Figat ut in puras oscula sancta manus.

5

Hic cumulet coeptos orat tibi summus honores

      Iuppiter, et Pylio vita sit aequa seni;

Ille preces magno largas fudisse tonanti

      Vt cito tam felix hora veniret ait.

Temptantem varia exornat facundia quenque

10

      Qua fieri possit gratior arte tibi.

Nonne igitur muti culpanda silentia vatis,

      Praetereat si te nostra Thalia, forent?

Cuius ut optarem si mens arcana pateret

      Nulla foret simplex laetaque nulla magis.