Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 32

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


32. ad Dominicum Gallum apostolicum secretarium

Si qua Palatinae vacuo dant otia curae

      Intentum paucis, Galle, tenere velim,

Cum tibi Castaliae dederint opulenta sorores

      Munera quae paucis et dare parca solent.

5

Cogor Apollinei sanctum mihi vatis amorem

      Quaerere quo quicquam gratius esse nequit.

Debuerat, tenuit solus pudor ante volentem,

      Officio fungi nostra Thalia suo.

Quod mea rusticitas ne sit culpabilis ultra

10

      Dona quidem meditor qua tibi grata feram.

Obstrepat arguto sed ne rudis anser olori

      Sic timet ut rauco nesciat ore loqui.