28. viatores percontatur ex castris venientes
Ecquis adest castris veniens modo miles ab illis
In quibus assidue mens mihi fixa manet?
"Fare, age, quid geritur? Dubiis quis casus in armis?"
"Strenua letifera cuspide bella cient".
5
"Nuntia cui palmam praesagit phama futuri?"
"Pontifici Sixto laurea certa datur.
Vrbe Tifernates possunt ne exire recepti?"
"Obsidio muris insidiosa vetat".
"Dicitur inclusae Cereris quae copia turbae?"
10
"Parva nec Augusto mense futura satis".
"Consilio cuius res est ductoris agenda?"
"Huic operi princeps Anthiochenus adest
Quem dea sollicito sequitur victoria passu
Sive gerat terra proelia sive mari".
15
Cedite livores, iam vicimus: ergo triumphans
Emeritum virtus est habitura locum.