Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 27

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


27. ad Gerardum Ferrariensem domini cardinalis
sancti Petri ad vincula secretarium

Castra Tifernates dum perterrentia muros

      Iam ferme exacto mense, Gerarde, colis,

Tangeris invidia chari fortasse sodalis

      Quod procul a nobis bellicus horror abest,

5

Concita quod tenues nequeunt tormenta per auras

      Vlla vel incautum laedere tela caput.

Me canibus densos positis circumdare saltus,

      Me gelida cervos pellere valle putas.

Falleris, o consors studiorum clare meorum,

10

      Ignoras vitae taedia quanta gravis.

Scis quid agam? Lateo Perusinis sonus in antris

      Haud procul undisonus fluctuat unde lacus,

Desertisque locis aegrae solacia menti,

      Si qua capi possent, te sine nulla iuvant.

15

Quandocunque igitur seiungar longius a te

      Vivere me vellem non ubi certus eris.