Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 23

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


23. idem

Non erat urbs Vmbra modo laetior ulla Tuderto

      At nunc afflictis tristior est Danais.

Ense ferox valido grassatur in oppida Turcus

      Graia, quod imperio sint inimica suo:

5

Ista suum fundit civili Marte cruorem,

      Quoque magis credit vincere, victa iacet.