Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 21

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


21. in calumniatorem

Nescio quid resonat (inquis) mea carmina turpe,

      Nec scis quid resonent dicere turpe Cato.

Ignoras nomen culpae dum sic ais, et dum

      Nescio quid pecco, nescius ipse loqui es.