Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 20

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


20. in perversos poematum censores

Difficile est aliquod laudari carmen ubique,

      Iudicium lector non habet omnis idem.

Quod facile est quidam nimium vulgare vocabit,

      Obscurum quod erit qui putet esse grave.

5

Molle quod est tetrici dicent enerve Catones,

      Nugax multivago flore quod uber erit.

Grandiloquum resonet magno par paene Maroni

      Ille ait: "Hoc scriptor cyclicus ore tumet".

Ista magis docti iactant vel talia, nomen

10

      Dum proprium vitio ponere cuique volunt:

"Nescio quid, ne non tendat rude vulgus eodem,

      Nescio quid turpis carmen id" inquit "habet".

Scriptores phamam quid iam speremus inanem?

      Quoslibet absentes livida turba notat.