Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 6

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


6. aetatis celeritas

Me miserum, praeceps aegris mortalibus aetas

      Labitur, ut rapidi Thybridis unda fluit,

Vt Scythica Boreas properat brumalis ab Arcto,

      Vt suprema levis fumus in astra volat.

5

En ego, quem puerum cuncti paulo ante putabant

      Signaque cui vultus nulla virilis erant,

Immutor possint ut me vix nosse sodales,

      Haerebat lateri quae modo turba meo.

Insolitam traxit facies obducta figuram

10

      Surgit et hirsutis hispida barba pilis.

Sic modo qui laeti fuimus iuvenilibus annis

      Crastina decrepitos efficit hora senes.

Sic demum incauti post haec deducimur omnes

      Illuc, unde aliquem fata redire vetant.