Gerolamo Bologni Candidae libri tres 3, 5

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


5. ad Cynthium poetam

Tam faciles nugis doctus modo Cynthius aures

      Praestitit, intentus tam fuit ille meis

Vt mihi Phoebeis videar contendere cycnis

      Syrenasque mea vincere posse cheli.

5

Threicii blandas vatis superare querelas,

      Carmen Arioniae dulce referre lyrae.

Sed licet hoc vates solus sit Cynthius aevo

      Qui merito Phoebi nomen habere queat,

Fallitur et cum sim corvus me credit olorem:

10

      Causa, quod est nimio vinctus amore mihi.