38. ad dominum Antiochenum suum
Si bene matura circumspicis omnia mente,
Condicio felix, Antiochene, tua est.
Pontificum Romana tenet quos curia pauci
Ingenii larga sunt tibi dote pares.
5
Pectoris augusta rarus probitate severi,
Caesareo rarus par tibi corde viget.
Astrorum varios melius deprehendere cursus
Nemo scit eventus sidera quosve ferant.
Doctus amas doctos, virtuti munera fundis
10
Alter es et nostro tempore Tuscus eques.
Hostibus horrendus trepidis, iocundus amicis,
Durus si qua geris proelia, pace pius.
Moenia testantur placidi secura Galesi
Oppida Romano multa subacta iugo.
15
Mira quidem res est, haec possidet omnia rarus,
Fortunam multi. Cur? Quia caeca dea est.