Gerolamo Bologni Candidae libri tres 2, 36

Reference basis text: C. Griffante, 1993

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


36. in ruinas urbis deploratio

Parcere quis lachrymis valeat gemitumque tenere

      Conspiciens cladem, diruta Roma, tuam?

Vsqueadeo gravibus deplorandisque ruinis

      Angulus eversa nullus in urbe vacat.

5

Hinc subeunt fractis palatia lapsa columnis

      Templaque septenis praecipitata iugis,

Hinc intercisi longinqua per avia ductus

      Versaque neglectis amphitheatra foris,

Effigies divum lacerae abiectique colossi;

10

      Mutatas ruptis pontibus adde vias,

Adde triumphales dumis findentibus arcus,

      Eruta diversis adde sepulchra locis.

Heu, confusa iacent ulloque sine ordine cuncta

      Semesa et foedis dimidiata modis.

15

Omnia cum densis caprificus vepribus audax

      Occupat, antiquum concidit omne decus.

Omnia barbarico cesserunt victa furori,

      Sustulit egregias ensis et ignis opes.

Sola manent formae quaedam vestigia priscae

20

      Perdere quae rabidi non potuere Getae.

Reliquiae tamen ostentant mirabile quantum

      Aurea cum peteret sidera culmen erat.

Quid Capitolino Gallos arcere Tonanti

      Profuit, hunc finem si tibi fata dabant?