31. ad dominum Laurentium Antiochenum patriarcham
Martia Phoebeo virtus sine munere, Phoebus
Vivere magnanimo non sine Marte potest.
Maximus at numen tibi conciliavit utrumque
Iuppiter et gemina tendis in astra via.
5
Pace pius, belloque ferox Romana tueris
Iura et apostolicae religionis opes
Vexillumque Crucis ducens ante agmina sanctae
Intrepido veram protegis ense fidem.
Te duce Bistoniis latitans Othomanus in antris
10
A Danais didicit finibus esse procul.
Quid morer? Haec si quis comprehenderet ordine gesta
Immensam vates conderet Iliada,
Quae licet ipse tuo meditari carmine posses
Te maiora tenent, Anthiochene, tamen.
15
At nisi Montagnae nuper levis aura deserti
Abstulerit fusas ob mea vota preces
Bella geres, ego gesta canam, proh sidera, quantum
Virgilius cupio Caesaris esse mei.