Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad dominum Phylippum de Adimaris incipit
Ardua si nequeo calamo recitare polito
Quae tua prudenti sensu solertia patrat
Solicite coram praeclaro germine coetus,
Qui retinet mundi rutilo sub cardine fasces,
5
O Phylippe pio de Adimaris semine miles,
Egregio quod enim gremio Florentia claudit,
Ipsa tuo crebro mirando nomine gaudet,
Quod sistis pulchro Latii decoratus honore
Inter magnates proceres pro culmine famae,
10
Tu patriae tribuis carae solamina pacis.
Parce mihi rogito quoniam iactura doloris
Multotiens cerebrum rigido cum turbine vexat,
Sum tremulus nimis et pressus vexamine morbi,
Moribus et careo simul et sermone polito,
15
Me cogit paupertas cum tironibus eius,
Praesertim dolui rabido praedone coactus
Quod maneo cordis tristi maerore gravatus.
Cur possem tantum digne replicare vigorem
Qui tua praestanti studio praecordia ducit?
20
Sed tua cum placido sensu clementia donat
Arbitrium mihi nunc narrandi plurima tecum.
Nil mirum quoniam cara virtute repletus
Es, simul et fultus voto vel corde benigno
Civibus et procerum turbae clementer honorem
25
Reddis et auxilium vulgo fervore flagranti,
Defessam patriam crebro salvare laboras,
Carum praesidium fugiendae tempore sortis
Dando sibi cuius sedem firmare peroptas.
Ceu Traianus qui vicit cum milite Parthos
30
Ac Arabes, valido laesit certamine Dacos,
Quod restauravit Romanae culmina virgae,
Civibus egregiis princeps vulgoque modestus,
Nam fuit et quando mulier sua frena coegit
Pro rigido leto geniti maerore gravata
35
Cum stabat circum cinctus legionibus eius,
Quod sibi respondit placato pectore causae
Iudicium rectum, digna virtute citatus
Tu quoque patrando simili probitate refulges
Inter laudandos proceres de prole Quiritum,
40
Qui crebro fessae mulcebant vincula Romae.
Inter magnates homines populumque labantem
Solicite rabido clemens in pondere litis
Constituis fieri mira dulcedine pacem,
Sicut Oratius aptavit pro turbine plebis
45
Quando senatus habens dominandi lora per Vrbem
Dimissus fuit a turbato pectore vulgi,
Quod nimis externis laribus constare parabat.
Nec minus assidue digna probitate coruscas
Erga damnandam rabiem de gente proterva
50
Quae tibi cum rigido noxam fervore peregit
Pro causa lacerandi odio tua corda prophano,
Saepe tuis dando genitis cum pondere poenam.
Te quoque nolebat patriae pausare theatro,
Cum tua vexabat rabide praecordia luctus
55
Nec non invidiae fallaci corde gravata
De statione patris praesto spoliare volebat
Te, tibi cum fastu miseram praestare ruinam
Quaerebat, plerumque tuam violare quietem.
Ergo locum tibi laudandi concedat honoris
60
Scipio qui renuit patriam cum milite longo
Laedere cum propter rabiem livore patratam
Saevorum procerum patrum de sorte remotus,
Stabat et armatus coetus cum pectore forti,
Praesidium sibi continuo praebere citabat
65
Causa pellendi latis de sedibus urbis
Adversos tirones qui sua damna petebant,
Ipse magis sanxit laribus constare relictis
Quam patriae dare Mavortis cum pondere luctum,
Quamvis Anthyoci furiam strinxisset et Ares,
70
Anibalis rabiem pariter Cartaginis aedes.
Siquis Fabritii narrat cum versibus odas
Cum recipi renuit thesauri munera Pyrri.
Et siquis Decios cantu recitare peroptat
Cum semet gladiis ferventi mente dederunt.
75
Et siquis replicat praestantis gesta Camilli
Qui tribuit Gallis pugnando vulnera cladis,
Paulisper quaerat meditando corde labanti,
Cur tua non pandit laudando vota vigore.
Sed quare fari longo dictamine curo
80
Cum calamo scribens procerum probitate refixas
Virtutes, quorum Romana potentia pavit,
Conceptus quando cepit cum viribus orbem,
Quod sicut fuit inter eos vir Nassica digne
Nam probus electus quando devenit ad Vrbem
85
Misterium simulacri cum velamine fraudis
Causa tollendi pestem de corpore vulgi.
Te cives debent pulso livore vocare,
Inter magnates Latiali semine cretos
Et praebere tibi venerandae nomina laudis.
90
Partanopem latum solium regalis habenae
Dat tibi praefandi mirandae nomina famae.
Pugnaces proceres pariter solamina praebent
Saepe tibi coram fultis legionibus armis,
Saepe tuum laudant depulso tegmine votum.
95
Gallorum princeps vigilanti pectore motus
Rimatur similis sensus captare favorem.
Anglia, quae circum se cernit ab aequore cingi,
Te fari crebro celsa deposcit in aede.
Ac proceres Hyspana qui regione morantur
100
Subsidium plerumque tuae sine turbine mentis
Praesertim moto suavi sermone requirunt.
Et Sciticae turbae similem laetantur habere
Civem sive tuum carum laudare vigorem.
Et Germania robusto quae milite fulta
105
Stat, petit in solio talem pro principe sensum
Qualem tu miles moderato pectore claudis.
Rex cupit Hunnorum degens cum corde tenaci
Sic eius satrapas varias discernere lites
Vt tua cum digno studio prudentia sancit.
110
Ac urbes simul Hesperiae quae frena gubernant
Affectant harum iuste sub iudice fari
Sicut iustitiae series tua vota gubernat.
Cum varii proceres positi regionibus amplis
Saepe tuum poscant animum fervore flagranti
115
Causa salvandi pulchrae fastigia sedis,
Si tua cum precibus rogito praecordia carum
Praesidium nostro socio, donare favorem,
Nil mirum quoniam maneo virtutis amore
Saepe tuae captus pulsa caligine mentis,
120
Ergo diu precor et quaero, clarissime miles,
Supplice cum voto ut fidum clementer Achatem,
Protinus acceptes placato turbine cordis,
Inter servorum coetum famulosque fideles
Qui tibi cum puro studio servire peroptant.