16. Glycerem scortum elegans
quo delectari consuevit adduci iubet
Nata Syracusio Glycere formosa parente
Est celebris, magnum cui domus ante forum.
Saepe solet nostros lenire vocata labores
Blanda vel Hippolytum docta movere trucem.
5
Quae mihi lasciva quotiens dedit oscula lingua
Excidit e tristi pectore quicquid erat.
Flava comas et odora sinus vultuque sereno
Binaque in illustri sidera fronte micant.
I, puer, atque meo nutu Charideme iubeto
10
Me petat ut posita protinus illa mora,
Expectanda diu Tyrios ne sumat amictus
Neve comas rapido torqueat igne velim.
Condita pyxidibus medicamina mille relinquat
Mentitum tarda neu petat arte decus.
15
Ingenuos tantum celet velamine vultus
Garrula nec tacitae sit comes ulla viae,
Compita ne nostri cras fiant plena pudoris
Neve ego sim digito quem fora plena notent.
Namque ubi contigeris felices limina valvae
20
Intrabis facilem iussus inire domum.
Protinus occurrent laeta tibi fronte ministrae
Quas socias priscae Thaidos esse putes,
E quibus haec citharam plectro percurret eburno
Concutietve agili cymbala pulsa manu,
25
Illa Cytoniaco Phoebeos pectine crines
Ornabit nudo conspicienda sinu.
Blandior aut festas ducet Faustina choreas
Phyllis et arguta carmina voce canet,
Aut Lalage collo cupidi pendebit amantis
30
Lasciva et niveo vulnera dente dabit;
Mille voluptates quacunque in parte videbis
Nec curis aliquem tristibus esse locum.
Ipse feres dominae chari mandata Bononi
Proque tua pretium sedulitate feres.