10. se prius amoris irrisorem tandem succubuisse
fatetur, qui tamen a puella formosa amandi
materiam habuisse laetatur
Si quis erit qui lascivum detrectet amorem,
Exemplo discat cautior esse meo.
Culpabam, memini, crines quaecunque puella
Fuderat Aeoliis terga per alba notis,
5
Collectos tenui vitta si forte ligarat
Iccirco est gressus nulla morata meos.
Culpabam graciles et lato corpore pingues,
Culpabam niveas purpureasque genas.
Si Venerem magnus caelo misisset ab alto
10
Iuppiter, incassum tum mihi missa foret.
Indoluit neglectus Amor sumpsitque sagittas,
Exitium capiti tela datura meo.
Obvia mox flavis mihi Candida facta capillis
Vulnus in hac dirum funereumque tuli.
15
Mox adamantea vinxit mea colla catena
Inquit et: "Es palmae tu quoque praeda meae.
Sperabasne meam tu posse evadere dextram,
Nescius aeternos succubuisse deos?
Illustrat nitidus radiis quae Phoebus Aeois
20
Omnia sunt nostra regna subacta manu".
Dixit et auratis in cursum tollitur alis
Ambrosiaeque sacer nil nisi mansit odor.
Attonitus charam cepi spectare puellam,
Nil mirans tali me potuisse capi.
25
Irrita deceptae fecit qui vota novercae
Non alia facie decipiendus erat.
Hanc poterat Phrygiae gelidis in vallibus Idae
Dardanius Veneri praeposuisse Paris.
Ardua Phoebeae vertenda ad Pergama Troiae
30
Haec fuerat Graios digna vocare duces.
Est illi facies, spectet quam si quis amator,
Gorgonis admoto fiat ut ore lapis,
In quam lux tremulo Phoebea refulgeat ictu,
Mygdonium tamquam marmor eburque nitens.
35
Ignea fulmineis acies iaculatur ocellis
Quae crucient, non quae tela repente necent.
Hunc, precor, hunc nolint anni mutare decorem,
Nec roseos vultus ruga senilis aret.
At mihi Nestoreos servetur talis ad annos,
40
Contemnat reliquos dummodo fida procos.
Quandoquidem audaci nemo est illaesus amore
Apta erat ardori Candida sola meo.