8. Paulo Marso poetae illustri narrat quo casu
maioribus Bononiensibus natus
urbem Tarvisium patriam habeat
Marse, facis nostro senior qui tempore Marsus
Credatur superas ut repetisse domos;
Qui seu grandiloquo cantas fera carmine bella
Maeonii vatis crederis ore loqui,
5
Seu canis insanam versu leviore Cytheren
Dura potes dulci saxa movere sono,
Vnde genus priscaeque mihi sit gentis origo
Iamdudum nostro carmine nosse cupis.
Ne me Bentivolo genitum de sanguine credas:
10
Nobilitant parvam stemmata nulla domum,
Invenias ubi turpe tamen nihil atque pudendum,
Impia paupertas presserit usque licet.
Sola mihi laus est umbras Heliconis amoeni
Aonii fontes et coluisse iugi.
15
Felsina virtutum studio celebrata vetusto
Vrbs fuit Hetrusci prima caputque soli.
Mox quod possideat bona cuncta, Bononia dicta est,
Seu magis a Bois Gallica nomen habet.
Expulit haec proavos civilia bella perosos
20
Horrida dum patrias vertit in arma domos.
Tarvisium Venetas inter memorabilis urbes
Fulgebat populo, moenibus atque situ.
Inde tulit clarum Venetae provincia terrae
Nomen, id emeruit scilicet illa decus.
25
Sedibus hanc patriis profugi petiere relictis,
Credibile est magnos id voluisse deos.
Sic mihi Tarvisium patria est, Butinica Silisque
Sic sunt carminibus pegasis unda meis.
Sic mihi pro gemino Parnasi colle colendus
30
Montellus Bromii cura domusque dei.