7. laus amicae Candidae cuius amori vel maximas opes
postponere non dubitat
Qualis ad Eurotam gelidum Cynthumque virentem
Exercet comites Delia casta suas,
Talis visa mihi festas agitare choreas
Virgineos inter Candida laeta choros.
5
Quale erat egregio vitales corpore motus
Sumpturum capti Pygmalionis ebur,
Talis odoratis mihi Candida visa capillis
Purpureo niveas fusa rubore genas.
Quamque decens visa est Thebanae gloria gentis
10
Antiope magno grata puella Iovi;
Et quam Neptuno Alcinone aut formosa Celaeno
Candida tantum oculis visa decere meis.
Non huius similem formae se Tyndaris ausit
Dicere, Dardaniae prima ruina domus.
15
Sedula non furtim servati nata Thoantis
Credat praecipua se pietate parem.
Non Phrygium sicco traxit quae flumine numen
Se tam constantis pectoris esse putet.
Quam mihi iunxit amor primis quia fidus ab annis
20
In socio coniux sit mihi sola toro,
Atque ubi iam amborum pulsis iuvenilibus annis
Albentes steterint per caput omne comae,
Illa manu claudat tremulos morientis ocellos
Et iubeat tecto sit mihi terra levis.
25
Quam bene consuluit nostris Venus aurea votis!
Me cepit facies digna movere deos.
Nulla quidem poterat melius me exurere flamma,
Conveniens votis haec erat una meis.
Quae si forte fidem longum servarit in aevum
30
Nec mentem velox moverit ira levem,
Tum iuvet Hispana reliquos Tagus aureus unda
Pactolusve suo quicquid in amne vehit.
Pinguia Campanae nil curem iugera terrae
Vertere, nil multos perdomuisse boves,
35
Hesperidumque nihil pomaria ditia mirer,
Fertilis Alcinoi sit mihi vilis ager.
Attalicas vestes aulaeaque picta relinquam
Quos vexat miserae crimen avaritiae.
Me mea dum teneris foveat complexa lacertis
40
Exceptum niveo Candida laeta sinu,
Me sat erit charae contentum ardore puellae
Immitem prisca pellere glande famem.