2. Thaliae suae blanditur cuius ductu
Candida iram posuerit, qui spe fovente
ad reconciliatam gratiam duravit
Cinge triumphali felices fronde capillos
Semper, io, votis apta Thalia meis.
Vicimus: assiduae tandem valuere querelae
Iratam nobis conciliare deam.
5
Ergo eris ipsa mihi fulvo preciosior auro,
Si potes adversis addere rebus opem.
Sollicitas aegro pellis de pectore curas
Nimirum ingrata est te sine vita mihi.
Tu me Castalias fessum deducis ad undas
10
Arida de sicco cedat ut ore sitis.
Emathiae gelida refoves tu frondis in umbra
Cum canis Icarii signa proterva micant,
Securoque graves pellis de pectore curas
Neve premant animum nubila fusca facis.
15
Et, quod praecipuum est, iratae verba puellae
Aspera facunda flectere voce potes.
Nuper enim dominam de me mala multa querentem
Molliit ante tua Pamphila mota prece.
Errabam solus latam de more per urbem
20
Concipiens animo nihil nisi triste meo,
Tum solitum maestus lento pede limen adivi
Et sat adhuc faciles non ratus esse vias.
Interea fundens imo suspiria corde
"Aeternum" dixit "ianua clausa, vale.
25
Praecipiti infelix occumbam morte necesse est,
Cedunt immodicis corpora pressa malis".
Talia vix fueram summissa voce locutus,
Pallentes lachrymis immaduere genae;
En micat ex altera rutilans mihi stella fenestra
30
Diripiens oculis lumina nostra suis.
Candida nec servum potuit sufferre dolentem
Quin oculis veniae nuntia signa daret.
Tunc instaurato collegi corpore vires,
Fessa pererravit tunc novus ossa vigor.
35
Tristia tunc lachrymis nihil obfuit ora rigasse
Praecipuum lachrymae pignus amoris habent.
Ni spes invisam fovisset credula vitam
Iam proprio caesus saepius ense forem.
Sperasset quicquam si forte miserrimus Iphis
40
Exemplo poterat tot mala ferre meo.
Si nimium lenti sperasset Phyllis amantis
Attica ad Ismarios vela redire sinus
Vixisset, laqueo nec se furibunda necasset
Demophoonteae cum rediere rates.
45
Speranti victum dant annua rura colono
Praemiaque exacti magna laboris habet.
Spes etiam fuso cupientes hoste triumphum
Ductores ineant bella cruenta facit.
Quid? Quod saepe reos tenebroso carcere nexos
50
Iudice sub tetrico liberat illa dea.
Quin etiam dubiis longinqua per aequora ventis
Litora iactatus navita fida petit.
Cum mihi succurrunt quae sum dispendia passus
Tot mala ferre alium vix potuisse puto.
55
Haec aequa quia mente tuli superata laborum
Meta dedit placida denique mente frui.
Et si qua insomnis totas mihi ducta per horas
Nox fuit immensis pervigilata malis,
Nunc iuvet expertem curarum ducere vitam
60
Et dare securo membra levanda toro.