1. Venetae classi in Turcos proficiscenti felices
ominatur eventus, originem Venetae urbis
obiter complexus
Bella parant Veneti Turcos fusura ruentis,
Iam nova velivolo classis itura mari est.
Vota mea expectant quales diuturna triumphos,
Expectat Venetos gloria quanta patres!
5
Nunc erit Euboicos ulcisci clade labores
Tempus et iniusta corpora caesa manu.
Aeole, ventorum flatus emitte secundos
Impleat ut facilis candida vela Notus,
Et fluctus mulce placido, Neptune, tridenti
10
Tranquilla ut tutas praebeat unda vias.
Caeruleus Triton lituo comitetur adunco
Exanclaturas barbara bella rates.
Gratia magnanimo summa est referenda Leoni:
Solus is eversas sustinet orbis opes,
15
Cumque premat populos crudeli caede Pelasgos
Turcus et in Latium bella cruenta paret,
Hic pro communi solus capit arma salute
Caedit et hostiles, Marte iuvante, manus.
Dii faciant igitur Pelopea per oppida turmas
20
Diffusas nostro pellat ab orbe procul,
Nec prosint celeres mitti post terga sagittae
Quas iacit averso perfidus hostis equo!
Ferre iugum discat Venetum superata Corinthos
Et Lacedaemoniae diripiantur opes.
25
Omnia quae bimaris spacio clauduntur ab Isthmi
Oppida sint nostri sub dicione Ducis.
Quis neget antiquis Venetos ex urbibus ortos,
Romanae ac Phrygiae nobilitatis opus,
Iure gubernandas quibus ingens cedat habenas
30
Qua circumfusa cingitur orbis aqua?
Fundamenta tibi veteres, Aquileia, Quirites
Obvia barbaricis opposuere minis.
Italiam suetus terrere, exterritus abs te
In Latiam rueret ne ferus hostis humum.
35
Corniger hinc imis qua se liquentia ripis
Fert, Opiterginas Ilion auxit opes.
Inde erat Altinum, nomen de moenibus altis,
Quod Tarvisani praeterit unda Silis.
Hos Veneti tenuere locos, Antenora fausto
40
Sidere ad Euganeos turba secuta sinus.
Oppida condiderant Venetos diversa per agros
Clara domi, bello fortia, pulchra situ.
Attila Pannoniis irrumpens dirus ab oris
Funditus inphanda sustulit illa manu.
45
Terra parum tuta est, vicinas vulgus in undas,
Adriaci fato praecipiente fugit.
Tota suos illuc transfert Aquileia penates
Et quae concordis nominis omen habet.
Cura Opiterginos eadem Altinumque fatigat
50
Ponere fortuna sub meliore larem.
Tarvisio cives aliquot venere potentes,
Misit non paucos urbs Patavina suos.
Areolae extantes undis scopulique frequentes
Hortantur subitas aedificare casas.
55
Reicit effusas tellus aggesta lacunas,
Firmato palis obicibusque solo.
Huc bona comportant ingentes plurima naves,
Quoslibet huc fructus terra propinqua vehit
Quippe Silis Tarvisanis huc fontibus ortus,
60
Huc Meduacus aquas miscet uterque suas,
Non procul inde Athesis, Padus et Liquentia, Plabis
Hostia non parvae commoditatis habent.
Nunc ubi Mygdoniis fora sunt miranda columnis,
Turris et assurgens sidera celsa ferit,
65
Tollitur auratum pario de marmore templum
Atria longaevi stant ubi celsa Ducis,
Saepta gravem cohibent ubi diis accepta senatum,
Praebebat glaucos piscibus alga toros.
Moenia iam stabant, Venetis poteratque videri
70
Exulibus magnos consuluisse deos,
Si modo quae vates Apono consultus in atro
Edidit eventus sunt habitura suos,
Auguris antiqua veniens ab origine, qui iam
Vidit ab Euganeo pila cruenta iugo:
75
"Pannoniis regio licet ignibus ardeat omnis
Noster erit domito magnus in orbe cinis.
Vrbs erit a Venetis nomen sumptura colonis
Altera ceu mundi Roma futura caput".
En cinis hic ingens factus totumque per orbem
80
Horrescunt Venetas terra fretumque minas.
Hunc illum superant bellis victricibus hostem
Protenduntque amplis finibus imperium.
Quid memorem Venetis ut quaelibet insula sceptris
Longaque litoreae pareat ora plagae?
85
Singula quid memorem iusto quae Marte subacta
Parca vel oblata deditione tenent?
Nam loca cum diris premerentur multa tyrannis
Iustitia et saevo sub pede pressa foret,
Sponte patrocinium Veneti petiere senatus
90
Quo duce tranquilla pace fruuntur adhuc.
Roboris hoc proprium Veneti, superare superbos,
Protegere afflictos inclyta gesta monent.
Dii iubeant igitur fatorumque integer ordo
Omnia quae certa tempora lege gerunt:
95
"Si qua meis fiet Venetis iniuria, si quis
Caelicolis gratum laeserit imperium,
Protinus extremam mittant sua sub iuga tubam
Et si gens aliqua est ulteriore situ".