10. lamentatio lugubris Ioannis Bononii fratris poetae
morte heu immatura praerepti
Nostra licet titulus praescribat nomina nullus
Nota tamen queruli carmina vatis erunt.
Ille ego sum dum laetus eram qui laeta canebam,
Si mea sors aliquo tempore laeta fuit.
5
Sed semper mihi vita fuit maestissima, nec quae
Nubila non fuerit contigit ulla dies.
Tempora si primo recte numeramus ab ortu
Exacta est lachrymis prima iuventa mihi.
Immatura piae sum questus fata parentis
10
Maluit infelix cui comes ire pater.
Nec tamen hi fato canae periere senectae
Extremus cunctis quae solet esse modus.
Non tulit hos frater medica celeberrimus arte
Ante diem solos interiisse suam,
15
Confectusque simul gemitu Thaddeus amaro
Rupit fatali stamina pulla colo.
Vix ierant veteres aegro de pectore curae:
Oblitis subiit luctibus acer amor
Qui me dum tenuit letali vulnere fixum
20
Ducta nec est felix vel brevis hora mihi.
Non est qui misero doleat magis ullus amante
Quem pigeat vitae saepius atque suae.
Quanvis aerii saxosa cacumina montis
Alta per et durus flumina miles eat,
25
Ferrea suppositos urat lorica lacertos
Debilitetque agiles longior hasta manus,
Huic tamen exacto dulcis victoria bello
Postmodo perpetua pace fruenda venit.
Rarus amans finem sperato ponit amori:
30
Huic lachrymae gemitus continuusque dolor.
Inter ego has funera dira meorum
Aetatis traxi tempora prima meae,
Atque utinam nimium iacturis laesus acerbis
Nunc quererer prisco damna minora malo!
35
Diis aliter visum est qui me spoliare Ioanne
Intempestivam sustinuere necem.
Quinque miser sexto vix lustra ineunte fugarat:
Tabe iuventutem debilitante perit,
Deserit et geminos dulci cum coniuge natos,
40
Vivit materna de quibus alter ope
Editus ignoto genitore miserrimus infans,
Proh pietas, alitur munere matris adhuc;
Alter et hoc paulo maior qua voce parentem
Conclamare potest alta sub astra vocat.
45
Vix, credas, quis enim puerum sentire putaret?
Sentit praereptum conqueriturque patrem.
Elicit huic miseros genitrix maestissima luctus:
Flens lachrymas pueri suscitat illa graves.
Hos ego, vel si non fraterno tangar amore,
50
Protinus in fletum commiseratus eo.
"Siste graves" inquam "gemitus, miserabilis uxor,
Iuncta infelici pene puella toro.
Sola domi teneros fuerit servare nepotes
Cura tibi, cunctos sit mihi cura foris.
55
Vos ego dilecti de more parentis amabo,
Vos ego dilecti more parentis alam.
Nec Bernardinus frater modo vita supersit
Vivere vos orbos et sine patre sinet,
Cuius opem pietas perituro sedula fratri
60
Porgeret ut medicam nocte dieque fuit".
Proh dii, quanta fuit longi violentia morbi
Sistere quam doctae non potuere manus!
Heu, nihil invitis prosunt medicamina fatis
Vnicuique suam quae statuere diem.
65
Sollicitus frustra rapidos vitaveris aestus
Icarius tostam cum Canis urit humum.
Effuge Sithoniasque nives glaciemque rigentem,
Non tamen extremo surripiere rogo.
Qui fuerit vitam rigidis, positurus in armis
70
Incassum miles bella cruenta fugit.
Naufragium saxo facturus nauta Cerauno
Tranquillas frustra scindere quaerit aquas.
Persephone iussit veniam dare nescia cuiquam
Nos omnis Stygio devehat amne Charon.
75
Vix bene in invisas infans caput extulit auras
Hac videt infaustam conditione diem.
Nec facies, aetas, aurum virtusve genusve,
Cerbereis quenquam faucibus eripiunt.
Irrita languenti prosunt nec pharmaca, leges
80
Excisae rigido stant adamante ferae.
Humanis natura bonis invidit et aegros
Mortales superis noluit esse pares.
Frater in exemplo es prima fraudate iuventa
Cui nihil, heu, medicae profuit artis opus.
85
Cornua bisquinum Phoebe curvavit in orbem
Dum premis invisum languidis usque torum
Sollicitasque tuis caelestia numina votis,
Quandoquidem solet his ultimus esse locus.
Mox ubi iam lapsae restat spes nulla salutis
90
Vicinaeque patent proxima signa neci,
Diverso statuis caelo temptare salutem
Inque alium patria cedere ab urbe locum.
Quid facis infelix? Alia morieris in urbe
Adsit et, heu, fratrum qui tibi nullus erit.
95
Ire tamen certum est, monitis parere nec ullis
Ibimus, haec cura est ultima quando tibi.
Exit apud montes Patavinum flumen amoenos
Euganeum a gelida qua petit alpe solum.
Bassanum veteres illic statuere coloni,
100
Vicinis rident omnia laeta iugis.
Iam miser huc habili lectica invectus abibat
Et patriam certae linquere mentis erat.
Mira canam: cornix tenues delapsa per auras
Edidit infausto carmina laeva sono,
105
Haeserat anterior lecticae quique trahendae
Limen ad offensum concidit ictus equus.
Huc ubi perventum, subito qua mente revertor,
Heu partem linquo pectoris ipse mei.
Stare iubet pietas illinc sed abire necesse
110
In varias animus diripiturque vias.
Hic frater mihi quo fuerat non charior alter,
Hic mihi sed fuerat tota relicta domus.
Paulatim exanimes linquebat spiritus artus
Vixque aliquot fessus traxerat ille dies.
115
Exiit assiduis tandem cruciatibus actus
Exceptus Stygia spiritus estque rate.
Spiritus Aoniis, heheu, sacer ille Camenis
Fugit ad Elysiam non rediturus humum.
Esse quid hoc dicam (num divos? sidera? fatum?)
120
Sit status ut fragili nullus in orbe bonis?
Vivere Nestoreos fuerit qui dignus ad annos
Exiguum claudet lubrica vita diem.
Qui fuerit dignus natali luce necari
Durabit magnos despicietque deos.
125
O ego quam mallem fieri Marpessia cautes
Laederet ut nullus saxea membra dolor!
Infelix Niobe cum bis sex funera vidit
At felix casu postmodo facta novo.
Imposuit finem lugubribus illa querelis
130
Tristia cum tegeret candidus ora lapis.
At mihi perpetuos versu variante labores
Infortunatae damna querenda domus
Quae veluti nunc cymba suo spoliata magistro
Errat et implacidis acta vagatur aquis.
135
Non est qui Zephyris det lintea plena secundis
Gnorit et ad coeptam sidera fida viam,
Proruit in scopulos remis labentibus altos
Naufragaque hostili prora redundat aqua
Namque gubernacli qui pondera cuncta ferebat
140
Concidit invalidam deseruitque ratem.
Si modo, dii superi, mortalia facta videtis
Nec fors humanum sola gubernat iter,
Quassatae dudum poteratis parcere genti
Parcarumque avidas continuasse manus.
145
Crimine vel si quo dispendia tanta meremur
Et laesi poenas cogitat ira Iovis,
Stravit ut audaces dextra victrice Gigantas
Phlegreo spargens membra cruenta solo,
Nos omnis hora pariter rapuisset eadem
150
Phoebea ut Niobes turba perempta manu est,
Deucalioneo poterat summergere nimbo
Nostra vel aetherea perdere tecta face.
Iuppiter, heu, caelo mortalia ridet ab alto
Humanas curant numina nulla preces.
155
Nec te, chare, meae possunt revocare querelae
Marmorea at cineres contegit urna tuos.
Quandoquidem primis fueras moriturus in annis
In patria poteras mitius urbe mori.
Cognatorum isset consueto ex ordine pompa
160
Diffundens lachrymas ad tua busta pias.
Frigida cinxissem Phoebea tempora fronde
Pressissentque cavam languida colla lyram.
Sculpsissem structo carmen de more sepulchro
Servandis avida posteritate notis:
165
"Loannes hic ante diem lugente quiesco
Tarvisio patria, gente Bononigena.
Pieridas colui, nona trieteride saevas
Iniecere mihi ferrea fata manus.
Deterior cessit matri pars ossea terrae
170
Spiritus auctori redditus estque Deo".
Turpiter externa sed nunc tellure sepultum
Nobilitat nullis hospita terra modis.
Ni tua lecturos sperarem scripta nepotes,
Scripta vel a magno principe digna legi,
175
Extinctum quererer penitus, sed phama perennis
Ingenii vivet tempus in omne tui.
Interea Elysio felix requiesce sub antro:
Dicitur hic sacris vatibus esse quies.
Ast ego iam, mea lux, saltus deducar ad illos
180
Spargit ubi umbrosas myrtea sylva comas.
Nec mora, paulatim cuncti mittentur eodem
Restabunt lacerae membra nec ulla domus,
Scilicet aspirat solis fortuna beatis
Qui semel est nunquam desinit esse miser.