8. Pamphilam Candidae suae ancillam orat
ut dominam iratam conciliet
Pamphila, curarum quondam mihi sola levamen,
Conveniens rebus quae bene nomen habes:
(In te fixit enim totus sua regna Cupido,
Aptior est blandis nulla puella iocis),
5
Visa meae dominae servire fideliter una,
Vna ministerio digna reperta pio,
Cui non ipse suam praeferret Iuppiter Heben
Quam natam Iuno mallet habere sibi,
Sedula iucundas dominae deferre tabellas,
10
Custodem multis fallere docta modis,
Si memor es nec te mutarunt impia nobis
Fata, nec ex omni spes mihi parte cadit.
Multa meo dominae nutu mandata ferebas
Dum naret placido nostra carina mari.
15
Tempore quo peterem docuisti limina tutus
Occultisque darem conscia signa notis,
Ne vesana domo prospectans mater ab alta
Cerneret assiduum praetereuntis iter.
Crevit amor per te noster tenuisque favilla
20
Edidit, heu, rapidam protinus aucta facem,
Visceraque invasit correpti pectoris aegra,
Quo nunquam, infelix, vulnere sanus ero,
Quod non Phoebeus variis Podalirius herbis
Sanaret, magicis Colchave nupta sacris;
25
Saneturque licet, tamen est mansura cicatrix
Quae mihi perpetui vulneris instar erit.
Ergo ego cum per te rapidos sim missus in ignis
Sic etiam per te restituendus ero
Immitesque feri sentire Cupidinis arcus
30
Quandoquidem semper mea fata volunt,
Servitium iratae facias mihi mite puellae
Aspera nescioqua quae ratione mihi est.
Quod te per Venerem quaeso castamque Dianam
Et dea si votis aptior ulla tuis.
35
Illius ante pedes supplex procumbe verendos
Immitem ponat saevitiemque roga.
Ipsa patrocinium vexati sume clientis
Tuta sit auxiliis ut mea causa tuis.
Sic mihi dii faveant et te pia numina servent,
40
Sic per te noster concilietur amor.
Vt merui nullo tales ego crimine poenas
Sit mihi, si fallo, durior illa diu.
O te quale manet servati munus amantis
Cesserit illa tua si modo victa prece!
45
Non erit in tota felicior urbe puella,
Augebit titulos gloria tanta tuos.
Adiiciam Veneris sacra quoque carmen in aede
Turba puellarum quod male fida legat:
"Pamphila placavit duram facunda puellam
50
Ne miser indigna tabe periret amans".