Gerolamo Bologni Candidae libri tres 1, 6

Testo base di riferimento: C. Griffante, 1993

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


6. felicitatem suam Candida iniuste irata
magno maerori concessisse lamentatur

Non frustra Venerem prisci cecinere poetae

      E rapidi natam fluctibus esse maris,

Non frustra cum Marte deam concumbere saevo

      Sanguinea miscet qui fera bella manu.

5

Errat enim dubio Veneris victoria bello,

      Non eodem semper flamine vela tument,

Infortunato modo quae spirabat amanti

      In medio cymbam deserit aura salo.

Nec possum sospes tutos attingere portus,

10

      Vela per incertas diripiuntur aquas.

Iam iam ducturus parcos ex hoste triumphos

      Cogor inexpleto carpere Marte fugam.

Candida dum vultu tenuit me blanda sereno

      Et thalamo dignum censuit esse suo,

15

Sorte mea cunctos iuvenes anteire videbar

      Quod mihi contigerat digna puella Iove.

Quam multi petiere proci mihi solus habebam,

      Heheu tum multis invidiosus eram.

Nulla mihi fuerat nisi cura placere puellae

20

      Vtque foret longo tempore firmus amor.

Haec si forte meos placidis spectarat ocellis

      Tangebam planta sidera summa levi.

Hanc praeter poterat mihi nulla placere, nec unquam

      Haec mihi neglecto vilis amore fuit.

25

Si mihi tunc aliquam superis misisset ab oris

      Iuppiter, hanc illi praepositurus eram.

Iamque adamantea me vinxerat illa catena

      Firmaque perpetuus vincla pararat amor,

Cum levis eventu nimium Fortuna sinistro

30

      Opposuit votis se truculenta meis.

Tum fera nescio qua mota est levitate puella

      Clausit et indignas illa superba fores.

Ast Amor hac causa ventosas scilicet alas

      Gestat, et aerium pervolat altus iter,

35

Scilicet acer amor non una in sede moratur,

      Errat, et in certo non manet ille loco.

Perfida quod mulier cupido promittit amanti

      Vnda vel in summo pulvere terra notet,

Attamen hos semper servavit femina mores

40

      Nata ad fallendos est ea turba viros.

Non timuit Phrygium, deserto coniuge, moechum

      Perfida diverso Tyndaris orbe sequi.

Illa tamen precibus flexa est fatisque dabatur

      Idaeum peteret Graia iuvenca nemus.

45

Num ferus hac aliquis saevaque e tigride natus

      Assidua potuit me spoliare prece?

Quae me cum domina potuit committere dulci

      Lingua, potest certe quodlibet illa nephas:

Penelopen charo divertere posset Vlyxe

50

      Aque viro Euannem dissociare suo.

Hac fingente nephas odisset candida, rupto

      Foedere, Philaciden Laodomia pium.

Haec prius Ismarii dextram sentire tyranni

      Digna fuit tantum ne scelus ausa foret.

55

Nunc mihi longa dies, nox longior esse videtur,

      Nulla voluptatis causa relicta mihi.

Durius invitam nihil est quam velle puellam

      Flectere, temptantem maxima cura subit.

Quoque minor spes est tanto magis ardua gliscit

60

      Flammaque solliciti pectoris ima tenet.

Sive dies igitur, fuscis seu cincta tenebris

      Nox ruit, insomni nil nisi flere subit.

Quo fueram solitus dilectum limen adire

      Tempore, nunc lachrymans tristia damna queror.

65

Multa queror vitaeque meae me paenitet atque

      Longa nimis Lachesim ducere fila piget.

Lnvehor in superos arcanaque fata deorum

      Dum poteram felix non potuisse mori

Cum subit illa dies pullo signanda lapillo

70

      Qua mala sunt cordi vulnera facta meo

Quaque nitens rutilis me Candida cepit ocellis

      Insueto flavas ordine compta comas.

Squalida praecipites lachrymae labuntur in ora

      Cogor et in laceras unguibus ire genas.

75

Quod nisi succurrant vel fata vel astra furenti

      Nescio quod laeva me manet omen ave.