5. queritur se amore tanto affici ut ferre
non possit veritus ne alteri sua Candida spondeatur
Ecquid erit quandoque meo modus ullus amori?
Ecquid erit lachrimis ultima meta meis?
An mihi nascenti Clotho dedit impia sortem
Semper ut in nostro pectore regnet amor?
5
Iam mihi nulla quies grata est, iam nulla voluptas,
Nulla mihi siccis ducitur hora genis,
Sive dies agitur medioque vagantur Olympo
Quos Phaehon quondam non bene rexit equi,
Cincta papavereis seu tempora frondibus atra
10
Invehitur fuscis nox taciturna rotis.
Nil nisi flere iuvat nec quae prius esse solebant
Grata placent, pectus sed grave virus edit.
Non libet arboreos indagine cingere saltus,
Ducere non celeres per iuga summa canes.
15
Frigida frondosae nil me iuvat arboris umbra,
Aut crepitans rivi praetereuntis aqua,
Phoebeumque licet possim sedare calorem
Nulla Cupidineas sublevat umbra faces.
Si tamen interdum stimulis agitatus amoris
20
Rura peto, curas ut via longa levet,
Candida succurrit flavis spectanda capillis
Ante oculosque, absens, creditur esse meos.
O quotiens viridi descripta in cortice gratae
Arboris est gladio Candida chara meo!
25
Et quoniam dominam cupidis retinere lacertis
Non datur, in nomen brachia vincta fero
Hoc ego complector supplex, huic oscula iungo,
Sed rigidus cortex ulteriora vetat.
Demens, Dryadesque videntur
30
Tum sine fine queror demens, Dryadesque videntur
Commotae nostris ingemuisse malis,
Arbor et a summo concussa cacumine nutat
Vtque potest gemitus fundere, fronde gemit.
Infelix tandem male languida membra repono
35
Herbaque dat fesso molle cubile mihi.
Multa super pharetra duroque Cupidinis arcu
Perpetuos gemitus pectore dante queror.
Candida mi cunctis formosior una puellis,
O praestans vultu candidiore nive,
40
O eadem asperior saeva mihi facta leaena,
O de montano nata puella lupo.
Anne meis unquam cingam tua colla lacertis,
Colla quidem Gnidia candidiora dea?
Oscula num potero Paestanis floribus aequa
45
Ferre vel a magno principe digna peti?
Anne unquam dabitur tantos narrare labores
Languenti in gremio, Candida chara, tuo?
O nimium felix teneri cui munera floris
Cuique feres thalami gaudia prima novi!
50
At quantum felix alius, te coniuge, fiet,
Infelix sine te, lux mea, solus ero!
Hora mihi tanti veniet cum nuntia luctus
Alterius fies qua nova nupta viri,
Tum mea dissolvant fatales fila sorores,
55
Sic detur lachrymis ultima meta meis.
Nam sine te nolim minimam vixisse vel horam,
At tecum Pylii saecula cana ducis;
Deiphobes vellem curvae tibi longa daretur,
Laomedontei vel mihi vita senis.
60
Tempore mox pariter fidi moreremur eodem,
Iacturam socii questus uterque tori.
Ante tamen morerer, manibus tu tristis ocellos
Formares tremulis iam moritura meos,
Perlueresque meum fontano rore cadaver
65
Extincto et capiti myrtea serta dares,
Osculaque apposito figens suprema feretro
Sidera clamares nomen ad alta meum.
Marmoreo condens tum corpus inane sepulchro
Disposito, lachrymas cunctaque iusta dares.
70
Ipsaque mox moriens extrema voce iuberes
Misceri nostris ossibus ossa tua.
Dehinc tumulo carmen iussus superadderet heres
Grandibus atque foret littera caesa notis:
"Hic quos una fides olim servavit amorque
75
Mutuus extinctos condidit urna duos".
Heu mihi quam fallax miserum spes tollit amantem
Aeolii rapiunt iam mea vota Noti.
Nescio quem praeferre mihi te Phama susurrat
In tota rumor iam malus urbe volat.
80
Iam mihi nescio quis dixit: "Tua vita marito
Iungitur, alterius sponsa futura viri,
Quae te sollicitat curas noctesque diesque
Qua sine te nunquam vivere posse putas".
Rumor ad invitas pervenerat impius auris
85
Attonitum gelido frigore pectus erat.
Anne meis aliquem patiar succedere regnis?
Sint potius vitae tempora summae meae.
Ismarius quondam per mille pericula vates
Pro chara haud timuit coniuge ferre pedem,
90
Non Phlegethonteas flammis torrentibus undas
Expavit, fuscas non Acherontis aquas.
Abstulit Hippodamen audaci Isione natus
Fortiter a furiis, Eurice saeve, tuis.
Pro gemina fortes Leucippide frater et Idas
95
Tristia collata bella tulere manu.
Quam grave sit iuvenem chara spoliare puella
Testis erit Gaio diruta Troia dolo.
Hanc animam potius per vulnera mille profundam
Alterius quam sis ipsa puella viri.
100
Tu prior insuetum sentire Cupidinis arcum
Fecisti: ut phas est, tu mihi finis eris.
Quod mihi si pro te sint bella gerenda verebor
Dum potiar thalamis vulnera nulla tuis.