Michele Marullo epigrammata varia, 1

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


1. in Ecnomum

Quaeris qua niteat docto coma parte Catullo:

      Proximus Arcturo fulgor et Erigone est.

"Virginis et saevi contingens nanque Leonis

      Lumina, Calisto iuncta Lycaoniae,

5

Flectit in occasum, tardum dux ante Bootem,

      Qui vix sero alto mergitur Oceano."

Quae tu si relegens, ubi sit coma regia quaeris,

      Ecnome, aquas medio quaeris in Oceano.

Quamvis quid relegas, vitiis miser invidiaque

10

      Perditus? Ingeniis candor inesse solet.

Ergo, dum omnia conturbas, dum credere doctis

      Negligis et per te nil sapis ipse tamen,

Fecisti Oarionem ex Erigone, ex Arcturo

      Hydrochoum: iam quod monstrum erit ipsa coma?