Michele Marullo neniarum liber, 2

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


2. nenia

Haec certe patriae dulcia littora

Contra saxa iacent, haec pelage impete

Huc propulsa gravi Bosphorici freti

Plangunt Hesperium latus.

5

Ipsae nonne vides mitius aurulae

Vt spirant memores unde videlicet

Tantum innata potest rebus in omnibus

Natura et patrium solum?

Quid, tantis spatiis monstriferi aequoris,

10

Tanto tempore post lassulae, adhuc tamen

Halant nescio quid, quod patrium et novis

Mulcet aera odoribus?

Felices nimium, vespere quae domo

Egressae redeunt mane Aquilonibus

15

Versis, nec peregre perpetuo exigunt

Aetatem exilio gravem;

Felices sed enim multo etiam magis,

Si tantum patriae fluminibus suae

Et primi solita littoris algula

20

Contentae lateant domi,

Nec longinqua velint flumina visere

Et terrae varios et pelagi sinus,

Quae multum referant deinde rogantibus

Vergentem usque sororibus

25

Ad noctem (quis enim suavia nesciat

Auditu et vacuis apposita auribus,

Quae diversa locis alter et hic refert

Mille exhausta laboribus?).

Inter quae memorant mutua dum invicem

30

Quaeruntque, admonitae forsitan et mei,

Narrant nunc Boreae sedibus intimis

Visum, qua vagus alluit

Rhodos Mesta suos, nunc Byce lintea

Dantem plena, modo littora Dacica

35

Scrutantem et veterum saepe etiam patrum

Curae impervia plurima,

Interdum Galatas sive Britannias

Seu quae lata serunt aequora Teutones,

Interdum Buduae moenia nobilis

40

Et nondum domitam Bragam:

Sed nec ruricolam messe recondita

Tam laetum aut patrio denique navitam

Portu nec teneram flavi ita coniugis

Gaudentem gremio nurum,

45

Quantum haec terra meis grata laboribus,

Extremos cupiam condere ubi dies,

Iam nec militiae nec satis amplius

Viae erroribus utilis;

Quamvis nescio quae coelicolum impia

50

Arcent fata procul: nam totiens quia

Victores cadimus rursus et invicem

Parta linquere cogimur?

Cernis qui populos vexat agens furor,

Quae nomen rabies publica Belgicum

55

Contra tot superos suppliciter piis

Orantum precibus modo.

Non haec, non temere insania gentibus:

Nimirum populos magnae agitant minae

Coelestum et Stygiam Thesiphone ferox

60

Saevit concutiens facem,

Ex quo terra potens ubere agri, potens

Armorum atque virum, pars merito optima

Terrarum, studio partis et improba

Inter se invidia ducum,

65

Imploravit opes primitus exteras,

Nec Normanna modo nec iuga Bethica

Et fastus domini ferre Suevici

Turpe credidit Italae.

Heheu, quae video bella resurgere!

70

Quanto sanguine, quis funeribus lues

Infelix geminae perfidiae nefas,

Iam non Parthenope amplius,

Olim quae totiens maluit emori

Quam servare minus fortiter ac decet

75

Vrbem tot meritis egregiam patrum,

Inconcussam animo fidem!

Est in gente nocens culpa (quis hoc neget?),

Sunt exempla feris commoda beluis,

Sed non propterea regi ita protinus

80

Succensendum erat optimo.

Verum nos soliti monstra pati diu,

Culpamus facilem principis in suos

Naturam et vitio vertimus improbe

Quae miranda opibus magis

85

In tantis: neque enim est sanguine cetea

Humano et volucres pascere regium

Nec punire statim pleraque pulchrius,

Quam ferendo retundere.