Michele Marullo hymni naturales 4, 5

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


5. Terrae

Extrema est dea Terra mihi quoque iure canenda,

Vltima, sed meritis quae primos aequet honores:

Turriferens, foecunda, potens, quam nomine Magnae

Sacrarunt veteres adyto monstrante Parentis,

5

Sive quod inde hominum gnavum genus, inde ferarum,

Quaeque virent campis herbae, quaeque ardua sylvae

Taygeta horrentisque tenent pineta Lycaei,

Vnde animale genus generatim vivit adauctum,

Sive quod, omnia cum interdum mortalibus aegris

10

Irasci atque modo soleant furere acta novercae,

Vna pios tenet affectus sine fine parentis

Indulgetque suis, una exagitata quiescit

Scrutandosque sinus impune et viscera praebet

(Vsque adeo scelera interdum leve ferre suorum est!),

15

Quamvis utiliter Stygio tegat illa baratro

Plurima materiem tantarum haud inscia cladum.

Hinc neque deformes iunxerunt curribus ursos

Nec grege de molli capreas cervosque fugaces,

Sed fulvis horrenda iubis generosa leonum

20

Colla, quod egregiis quantum quisque eminet ausis,

Aequius hoc debet senium grave ferre parentum.

Nam biiugis invecta, nihil nisi vincula bina

Aurarumque profundarum laticisque liquentis

Significat terras atque inter lucida templa,

25

Quis innixa suo medio est neque pondere pressa

Desinit a fuso circum pendere ligatu,

Vndique flammarum spatiis distantibus aeque.

Nec vero sine consilio causaque potenti

Omniparae steriles matri servire catervas

30

Crediderim: neque enim curam gerat ille parentum,

Interea stimulis viroque agitatus amoris

Siquis, et ingratos qui ponere nesciat ignes.

Adde quod, ut superos, ipsos quoque sola parentes

Delectant pura, a superis qui proximus ordo est;

35

Adde quod officium natis praestamus habendis

Nostra sponte bona (quis enim hoc dubitaverit unquam?),

Nec nisi Naturae memores plerumque novercae,

At matri quaecunque accepta rependimus ante:

Ingrati prorsus, nec vitae munere digni,

40

Siquos progenies sperataque cura nepotum

Vbera quam matrisque piae studiumque fidele

Plus movet et decimum in mensem tolerata pericla,

Ante repentino coeli quam territus haustu

Vagiat aetheriam in lucem novus editus infans,

45

Cum proiectus humi nudus iacet, indigus, exsors

Auxilii, infirmusque pedum infirmusque palati,

Atque uno non tantum infelix, quod sua damna

Non capit et quantum superat perferre laborum:

Et dubitem caris debere parentibus omnia?

50

Aut aliud totque aera putem crepitantia velle

Aeribus armatasque manus et cymbala circum,

Quam partes armis maternaque iura tuenda,

Nullius in nostras admissis vocibus aures?

Quid, quod Oaxeis contectus Iuppiter antris

55

Ereptumque patri ius et tam prompta iuventus

Curetum contra Saturni regia iussa,

De plano monet, interdum vel morte parata

Tormentisque piae matris commissa tegenda?

Tantus honor sancti reverentia nominis haec est,

60

Ipsum quo rectorem etiam appellare deorum

Non piget atque hominum magnum usurpare parentem.

Verum quid iuvat eximie iam vocibus uti,

Si pia tam foedis sceleramus nomina factis

Turbamusque malis inter nos quaeque rapinis,

65

Partiri communem ausi per vulnera matrem?

Hinc versum fas atque nefas scelerataque bella

Invasere, tenet furor exitialis habendi

Luxuriesque, nec imperii spe turbidi inanis

Cessamus placidam gentis turbare quietem,

70

Immemores eadem in terra mox esse cubandum

Omnibus, assueta ducibus confundere egenos

Affectuque pari natos quoscunque fovere

Materno exceptos gremio per saecula longa.

At tu, magna parens, quando omnis adempta quietis

75

Spes aliter, iam tandem adsis et nos quoque humatis

Adiice, tot duros genitrix miserata labores.