4. Oceano
Quo te, profundi rector, Oceane, aequoris,
Rerum pater sanctissime,
Quo carmine, inquam, nunc mihi, quibus vocem
Gratus Camaenarum sonis,
5
Impar, tot olim solvar in linguas licet,
Quot ipse in alta flumina?
Verum nec ipsi visa coelitum patri
Indigna Baucis hospita,
Cum supplicarent plurimi passim aureo
10
Cratere et extis pinguibus.
O quadriformis machinae altor unice,
Seu fonte iugi profluis
Ipsisque terris editus terras alis
Gemino cohercens ambitu,
15
Stagnante nutris cuncta seu potius vado
Tot saeculis tamen manens,
Nec te perusti minuit aut fervor soli
Divesque arenarum Aethiops
Aut ipse sanctis pastus aestuariis
20
Aether tot ignium face.
Nam quid Charybdis impias dicam minas
Ausisque Rhoeti par scelus,
Cum bis resorbens cuncta adhuc tegens fretum,
Bis Nereo extrema minitans,
25
Non ante visa tot aetheri ostendit sola,
Iam pene votorum rea,
Ni tertio haustu faucibus patentibus
Instar Laconici specus,
Misso tridente guttur horrendum ferae
30
Fixisset aequoris arbiter?
Illa et dolore percita et rabie sua,
Hostem acrius contra movens,
Haustumque pontum evomuit et telum simul
In ora bellantis dei;
35
Quod ni canorae buccinae obiectu patrem
Triton obumbrasset citus,
Insignis ille clade funesta dies
Neptunno et undis fulserat.
Tunc fama primum cognitum littus salo
40
Visosque Nereo margines:
Nam saeva pugnae damna praeter asperae
Gravavit et Tethys malum,
Quae clade monstri territa inopina novi
Sibique iam timens dea,
45
Vastis aquarum septa circum molibus
Terrarum in ima fugerat.
Nam mox maritae et ipse Neptunnus prece,
Quanquam repressa belua
(Quid non venena uxoria atque artes queunt?)
50
Huc vim liquentum transtulit
Locumque Phoebo cuncta turbandi dedit
Amore Terrae saucio,
Seu mallet aequor rapere seu corrumpere
Flammis perustum torridis,
55
Donec tot aegra patrui Phoebe malis,
Postquam monendo haud proficit,
Conversa in iras "Ecquid et nos contra" ait
"Artes valebunt pellicis?
Quod nisi alienis abstinet frater manus,
60
Sciet esse non uni iecur:
Non sic profana sacra miscuit dies
Errorque longus coelitum,
Vt ipsa quoque iam regna Saturni senis
Cedant probrosis noctibus."
65
Sic fata, aquarum concitabat agmina
Rogantia ultro ut duceret:
Tantum impotentis imperi Phoebus sibi
Odiique et irae fecerat!
Sed vetuit ultra Carpathi procedere
70
Prudens futurorum senex,
Virtute multum qui ducis pro tempore
Sermone laudata gravi,
Iussisque posthac fluctibus meritam optime
Quocunque Phoeben subsequi,
75
Olim haec deorum debita docuit omnia
Fatis moveri nesciis:
Neque enim vel aras aliter aeternis deis
Vel thura sperandum pia
Meritisque tandem victimas dignas suis,
80
Longis dierum amfractibus.
"Quin te quoque" inquit versus ad ducem "manent,
Manent honores debiti,
Potensque Deli dicta, non tamen potens
Deli fereris unius."
85
Haec ille, et altum desilit in aequor senex,
Parentibus cunctis deo.
At tu, beate Oceane, pars rerum optima,
Idem creator omnium,
Idem altor, adsis dexter et precantium
90
Benignus exaudi preces.