3. Iunoni
Iunonem canimus, deae,
Iunoni meritum dicite, quaesumus,
Carmen, vos licet innubae,
Consors illa tori magnanimi Iovis:
5
Quamvis ipsa quoque innuba
Mansisset, studium sed nimium obstitit
Et matris pietas Rheae.
Saepe illi genitor "O mihi me magis
Cara, iam puerilium
10
Tandem desine" ait. "Quid, genus aetheris
Et iam fertilibus tori
Tempestiva bonis, languida adhuc tamen
Lassas brachia Tameni,
Et matris residens in gremio senis
15
Geronteia Punica
Tractas, bima velut? Sunt sua singulis
Annis tempora, sunt sui
Mores, nec, decuit quicquid heri, decet.
Quin, iam si sapis, indue
20
Quam gestura deum, nec Pheneum polo
Praefer aut monitis meis
Matris degeneres blanditias tuae."
Illa non ideo magis
Assueto potis avellier est sinu,
25
Materna sed enim modo
Picta veste manu, saepe cohercitis
In nodum aut Zephyro datis
Aut flexis tenues ordine in anulos
Per vices varias comis
30
Gaudens, coelicolum commoda negligit,
Quamvis nec leporem sequi
Interdum et celeres per iuga capreas
Nec ignava liquentibus
Stymphali tenerum mersa latus vadis
35
Sudorem lavere impigrum.
Et tunc forte, deum sic voluentibus
Fatis, nuda Erasiniis
Pellucebat aquis quale ebur Indicum
Inclusum tenui vitro,
40
Cum vidit simul hanc et cupiit simul
Frater; sed nimium tamen
Festinata verens tempore non suo
Interrumpere gaudia,
Primis spem latitans distulit in rubis,
45
Donec lassula aquis dea
Vicina posuit sub platano latus.
Tum vero exiliit, lupus
Ceu quondam procul aspecta ove Martius
Aut Gangetica belua
50
Scymnorum trepidum sicubi nacta prae-
Datorem. Illa dolore diu
Amens marmoreae persimilis stetit:
At mens est ubi reddita
Et cum mente nefas ante oculos fuit,
55
Materno ne puella metu
Incertum mage confusa pudore ne,
Involvitque diem nigrae
Obtentu nebulae et septa pigerrimo
Circumclauditur aere
60
Mortis certa, nisi Pithyius omnia ex
Alto prospiciens pater
Avertisset atrox propositum deae,
Sublatam aetheriis plagis
Solatus: nihil hic aut odio aut dolo
65
Admissum, omnia sanguinis
Fraterni atque adeo plena fide bona;
Nec vero pelagi arbitro
Amphitritem aliter aut aliter datam
Tethyn Oceano seni;
70
Tantum ne thalami nomina caelibis
Demirata, aliud scelus
Quam extremum et populi flagitium levis
Detestabile crederet,
Naturae placitis non dare brachia.
75
"An tu" inquit, "rogo, munere
Materno edita, non quod prior accipis
Porges grata sequentibus,
Integro veluti fessula lampadem,
Fraudabisque sui, impia,
80
Aevi parte, parens, sic tua viscera?
Quid, quod haud nisi protinus
Defectus sterile est, nec numeris sine
Virtus stare potest suis?
Nam, siquis Venerem omnem oderit, ut bono
85
Quaerendo hinc melius vacet
Nec transversus eat non animis semel
Congressus paribus deae,
Iam virtutis iners deseruit locum,
Nec frustra videt inspici
90
Naturam et varias seminii vices,
Frustra stelligeras domos
Dimotumque procul visibus aethera,
Ni, tanto studio erutum
Vnde idcunque libet, denique saeculi
95
Sanctis cesserit usibus:
Tantum commoditas publica habet boni,
Haec quamvis hominum tamen,
Quos terrena gravant nubila pectoris.
Nam quis, quaeso, ferat deum ae-
100
Ternum aut iustitia quaerere prodita
Virtutem aut, medium nisi,
Si quicquam modo sit, credere quod decet?"
Sic fatus gremio pater
Impostae oscula libavit. Et ecce iam
105
Germanus quoque venerat
Facturus thalamo criminibus satis,
Torve quem licet intuens,
Sensit nescio quid plus solito tepens
Imis pectoribus dea:
110
Sed non dum tamen aut humor abit genis
Aut suspiria pectore,
Quae longe radiis pulsa pater suis
In ventos animat leves
Paulatim et varios distribuit locis.
115
Illi ortus memores sui
Circumstant dominam nunc quoque seduli,
Siquando varias Iovis
Plorantem insidias furtaque viderint,
Quamvis plurima dissident,
120
Nec mens omnibus aut consilium est idem.
Nanque hic aestifero die
Excitus lacrimas nubilus aggravat,
Ille durior ingeni
Solaturque deam et nubila discutit
125
Frontis aut lacrimas gelat
Grata fulgidulis virginibus nive.
Pars ipsi pelago gravis,
Per quod vecta suo Sidonis est bove:
Ipsis multiparae solis
130
Terrae, semina quae et materiam novis
Blanda nutrit amoribus
Aut flabris ruit aut praecipiti omnia
Sternit grandinis agmine
Et foedam illuviem nube rotat cava:
135
Moerent prataque roscida
Vastata et nemorum strage virentium
Passim squallida stant sola;
Ipsi, nunc humeros nunc latera ardua
Pulsati, aerii undique
140
Montes vix capiti pestiferam luem
Defendunt dubii geli,
Impexam laceri sic quoque non semel
Menti canitiem hispidi
Et collo positam multiiugo comam.
145
Salve, maxima coelitum,
Iuno sancta, eadem digna Iove optimo
Coniunx atque eadem soror,
Humanumque genus, quandoquidem omnium
Pollens, tum pecus et sata
150
Et stirpes facilis laetaque sospita.