Michele Marullo hymni naturales 4, 1

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


1. Aetheri

Iam fessa longa, Pieri, nenia

Duraeque planctu, Melpomene, fugae,

Concede poscenti sorori

Barbiton in breve multichordem,

5

Dum, post supremi regna Iovis bona

Ipsumque et olim lucida sydera

Cantata, nunc rerum benignum

Aethera concinimus parentem.

Magnum nec ulli auditum opus antehac:

10

Sed me volentem nomina patriae

Hortantur attentata nulli

Antra sequi vacuosque saltus,

Pigetque trita vatibus orbita

Versare cretos semine Pegasi

15

Currus, paternarum viarum

Immemores volucrisque pennae.

Nam quo Pelasgi gloria sanguinis,

Si non futuri gens quoque temporis

Agnoscit auditos et ipsa

20

Voce probat sibi teste Graios?

Verum unde primum exordia carminis

Sumenda coepti, quod medium mihi,

Quae rebus in tantis canenti

Vltima erit quasi meta laudum?

25

Chaos ne caecum prosequar et rude

Rerum volumen, cum mare, cum sola

Ignesque et aurarum potestas

Mixta pigro iacuere acervo,

Donec malignis conditionibus

30

Offensus Aether molis inutilis,

Levatus in sublima mundi

Constituit sua membra rebus?

An nunc ut udum versus in aera

Transit, figuras sumere quas velit

35

Sciens, modo algentes coactus

In fluvios latices perennat,

Idemque posto rore friabilis

Turres Cybele sustinet arduas,

Idem peracto rursus orbe

40

In solitos remeat vapores?

An ut fluentis semina machinae

Complexus aequis undique nexibus,

Diesque et aetates per omnis

Versat agens variatque cuncta,

45

Longoque rerum commodus ambitu,

Quae pigra quondam attollit et augmine

Foecundat inter se iugata

Materiae male viva membra,

Vnde haec, perenni fonte velut scatens,

50

Tot saeculorum daedala copia,

Tot rerum ab excelso petita

Seminii meliore parte,

Et quae benignos frugiferae sinus

Telluris et quae stagna liquentia

55

Latumque pendenti volatu

Aera quae decorant volucres?

Nanque ipse cunctis ut pater et pius

Altor peregre, sic penitus domi

Nequicquam anhelos inter aestus

60

Crescere quid patiensve oriri,

Felix abunde simplicis imperi

Nitentis una laude domestica

Formaeque de nullis petitae

Illecebris aliunde rerum.

65

Verum sequentem, par uti, singula

Dies volucris deficit interim,

Vocatque iamdudum coruscans

Iuppiter in sua sacra vatem;

Quare, precati gentibus, o bone

70

Aether, benignum te prius (ut facis)

Laetumque, vocalis quod instat

Exequar Aonidum sacerdos.