Angelo Poliziano epigrammata, 34

Reference basis text: I. Del Lungo, 1867

Editing of the digital edition: Federica Giacomin


34. ad Laurentium Medicem,
extemporaneum epigramma

O ego quam cupio reducis contingere dextram,

      Laurenti, et laeto dicere laetus ave!

Maxima sed densum capiunt vix atria vulgus,

      Tota salutantum vocibus aula fremit.

5

Vndique purpurei Medicem pia turba senatus

      Stat circum; cunctis celsior ipse patet.

Quid faciam? Accedam? Nequeo; vetat invida turba.

      Alloquar? At pavido torpet in ore sonus.

Aspiciam? Licet hoc, toto nam vertice supra est;

10

      Non omne officium turba molesta negas.

Aspice sublimi quem vertice fundit honorem,

      Sidereo quantum spargit ab ore iubar;

Quae reducis facies, laetis quam laetus amicis

      Respondet nutu, lumine, voce, manu.

15

Nil agimus; cupio solitam de more salutem

      Dicere, et officium persoluisse meum.

Ite mei versus, Medicique haec dicite nostro:

      Angelus hoc mittit Politianus ave.