8. Mercurio
Ergo restabat mihi (proh, deorum
Rex bone!) hoc fatis etiam malignis,
Patria ut Graecus sacra non Pelasga
Voce referrem,
5
Quique tot saeclis tripodas silentes
Primus Orpheo pede rite movi,
Exul Etrusci streperem sonanda
Vallibus Arni;
Sed tamen Delphisque meis habenda
10
Gratia et Maia genito beata:
Ille nec turpem exilio nec unquam
Passus inertem,
Perque tot terras, mala tot secutus
Per freta huc fatis agitatum et illuc,
15
Largus et Scythae dedit et Latini
Pectinis usum,
Forsitan, vanus nisi fallor augur,
Et decus labente daturus aevo
Exuli, magni invideant quod olim
20
Saepe tyranni.
Interim, si non patriae beata
Voce, qua grato licitum cadente
Te canam Phoebo, tibi substrepemus
Syderis ortu.
25
O potens vatum geminique mundi,
Mercuri, interpres, pater, unde primum
Fluxit et nervis honor et decorae
Copia linguae,
Arte dum blanda populos recentes
30
Caede deterres solita suisque
Providus sylvis, meliora tandem
Quaerere suasos,
Inque crescentes facis ire muros
Marmora ad vocem cytharae bicornis,
35
Dulce subsultim tremuli insecuta
Pollicis ictum.
Nam, quid et leges positas et acris
Ingeni commenta loquar benigna,
Quis sine incassum steterant relictis
40
Oppida sylvis?
Tu procellosa vagus hospes alno
Adriae curris freta, tu remotos
Gadibus Seras gelidisque donas
Bactra Britannis
45
Impiger mercator, ut omnia omnes
Gentibus terraeque ferant et aurae;
Te tuus Ianusque forumque supplex
Orat avarum,
Quique vel penna trepidis vel extis
50
Doctus eventura videre quique
Fluctibus sollers numerosque vastae
Ponit arenae,
Sive quis Graia nitidus palestra,
Barbarae miratus opes olivae,
55
Vara Pisaeo redeunte nudat
Brachia lustro
Sive quis cura meliore felix
Aethera atque ipsas animo capaci
Concipit stellas positusque coelo et
60
Nomina dicit.
Iam leves somnos dare, iam negare,
Vestrum opus; vestrum, pater Argicida,
Nocte sopitis aperire divum
Condita fata,
65
Vestrum et aurata revocare virga
Sedibus functas animas sepultis,
Vestrum et invisi spatiis iniquis
Reddere Averni.
Salve, io, verum decus exilique
70
Dulce lenimen patriaeque victae,
Commodus peraeque animoque gnavo et
Rebus agendis.