6. Marti
Antiqua Codri progenies, licet
Hinc arva bubus mille teras tuis,
Hinc dite seponas in arca
Quicquid Arabs vehit aestuosus,
5
Frustra clientum dinumeres greges
Et consulari praemia purpurae,
Frustra renidentes curules
Et veterum decora alta patrum,
Ni cuncta prudens dis referas bonis:
10
Hos nocte, castis hos precibus die
Supplex adores, hos in omne
Tempus opem veniamque poscas,
Nec vero, siquid durius accidit
(Quae multa vitae fert varius tenor)
15
Spem praeter, iccirco labare
Relligio pietasque debet.
Nam nec perenni terra viret coma
Et saepe sudo nunc capimur brevi,
Nunc frustra inundantes procellae
20
Terrificant redeunte sole.
Quare, tot olim quanquam opibus patrum
Excussi Etrusco carpimur otio,
Dic, sancta, dic, Clio, parentum
Laude patrem solita Gradivum,
25
Heu, tot suorum quem miserae iuvant
Clades, repulso Strymone Thracio
Tectisque Byzanti superbis,
Tristia dum fovet arma Turcae.
Sed quid benignae non faciunt preces?
30
Forsan minarum desinet hic quoque
Iam tandem et oblitus peracti
Respiciet propior nepotes.
Tunc me nec Orpheus carminibus pater
Aequet canentem nec pecorum deo
35
Laudatus aestiva sub umbra,
Multiloquae fidicen Camaenae,
Quanquam sonoris hic fidibus rudes
Duxisset ornos et vaga flumina
Frenasset, hunc dignatus ipse
40
Vltro epulis decimaque Phoebus:
Sed plena solvens pectora numine,
Dicam arma, plectro dicam adamantino
Currus et adversa iacentem
Cuspide terrigenam cohortem,
45
Cum, saeva cunctis bella timentibus
Superque moles molibus additas
(Sic prima nil virtus perhorret!)
Mars cuperet tamen arma solus,
Mars tunc Olympo primum oculis patris
50
Admissus, alta sub Rhodope puer
Haemoque adhuc suetus leones
Cominus exagitare aprosque.
Vt vero cunctos ancipitis mali
Concussit horror Terraque partubus
55
Superba crescebat sereno
Iam propior propiorque coelo,
"Quid, o, quid annos digeritis rudes?
An sic creari nil" ait "ab Iove est"
Paean, "o aeternum carentes
60
Morte dei et bone rex deorum?"
Simulque et ensem dat puero et galeam
Aeratam et hamis undique nexilem
Auroque loricam trilicem,
Aeolii Steropis laborem.
65
Excepit omnis regia plausibus,
Primusque nutu Iuppiter annuens
Terrasque concussitque coelum,
Cynthe, tua domina invidente.
Et iam profanae versae acies retro,
70
Iam Terra monstris ipsa suis gravis,
Aeterna quid distent caducis
Senserat et manibus Tonantis
Contorta Rhoeti fulmina fraxinis,
Iam laeta signo sancta deum cohors
75
Redibat audito receptus,
Arma Iovis pariter canentes:
At non receptus ille nec imperi
Audit verendi signa, sed improba
In caede perstabat ferocum
80
Impatiens animorum et irae,
Ni iam tum et annos et pueri Venus
Mirata dextram, nec faciem minus,
Complexa germanum benignis
Aurea continuisset ulnis.
85
Salve, et virorum Mars pater et pater
Armorum, et olim (si merui modo)
Da, quaeso, da, Gradive, pulchraque
Ob patriam atque inopina fata.