Michele Marullo hymni naturales 2, 4

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


4. Saturno

Saturni celebres dies

Adsunt et resonant cuncta mero simul,

Simul laeta licentia

Aetatis memori scilicet aureae;

5

Nos sicci tamen, ac velut

Nunc demum patriae moenia fax voret,

Cessamus neque tempora

Et pronos miseri respicimus dies.

Profer, Hylle puer, cadum;

10

Da vati cytharam: pecten ubi aureus,

Lauri mnemosynum mei,

Et blandum resonans par lyra pectini?

Nil insigne nisi iuvat

Indictumque: iuvat dicere saecula

15

Fortunata dei ac sua

Crescentem Cererem sponte, nec annuae

Curae debita semina,

Et lactis nivei flumina, flumina

Larga nectaris Attici,

20

Cum Pax atque Fides casta per oppida

Visebant hominum domos,

Nec possessa diu imperia hospiti

Pigebat dare strenuo.

Nam, quid maius habent coelicolae patre

25

Saturno Iovi optimi

(Eodem magnanimo patre Iovis, Rheae

Eodem coniuge maximo,

Quam de taurisono bellipotens sinu

Pater Protogonus dedit

30

Terrarumque parentem et liquidi aetheris)?

Quis aeque est alius potens,

Idem cuncta dare atque idem alere omnia,

Idem, cum libet, omnia

Parcarum memori lege resolvere?

35

Quis foecundior ingeni

Largitor, solidae quis retinentiae,

Quis et pauperiem pati

Et niti melior cum duce, par duci?

Hic, seu casta magis iuvant,

40

Felix casta sequi, seu taciturnitas

Et tenax animus sui,

Observare bonus tuta silentia;

Hic suspendere fertili

Sollers vomere agros, hic sua semina

45

Doctus fertilibus dare

Terris et veteres Chaonias dapes

Blandis vertere frugibus;

Quin, quamvis senio debilis et situ

Annorum, nihilominus

50

Et fundare domos strenuus et semel

Collectam rabiem impigre

Exercere modis omnibus eflicax.

Saturne, optime maxime,

Saturne omnipotens progenitor deum,

55

Absint hinc procul, o, procul,

Et lugubre odium, sancte, precor, tuum

Et vis saeva: alios minae

Importunae, alios ira premat tua.