Michele Marullo epigrammaton libri 2, 49

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


49. ad patriam

Terrarum ocelle, patria, ocelle gentium,

Quascunque curru eburneo

Laboriosae metiens iter rotae,

Lucis creator Sol videt:

5

Quam te cadaver flebile aspicio miser,

Vix ipse adhuc credens mihi

Oculis videre coelitum tantum nefas!

O miserum et infelix genus,

Quo decidit fortuna gentis pristina?

10

Tu ne illa domina gentium,

Quam tot tyranni, tot duces, tot oppida,

Tot nationes efferae

Ab usque Bactris ultimisque Gadibus

Flexo precabantur genu?

15

Iam iam nihil non fragile sub coelo, nihil

Non percaducum gentibus:

Sors cuncta versat aeque et impotens hera

Nullo beata termino,

Nec fas piumque sontibus fatis moram

20

Affert et instabili rotae.

Felix tamen, quae morte sensu perdito

Semel deos passa es graves,

Infanda casus damna nec sentis tui.

O surda Mors precantibus,

25

An tu quoque irae quos premunt deum fugis,

Nequis refugio ultra locus?

I, dura, vade, fuge: tamen lacrimae et dolor

Quos tu recusas finient.