Michele Marullo epigrammaton libri 2, 45

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


45. in Caesarianum

Quod tibi tam multus Caesar dictator in ore est,

      Ignosco: laudas, vir bone, quem sequeris.

At Cato non hastam, non dictatoria regna,

      Non probat infamem consulem adulteriis,

5

Non tot opes ventre aut patrimonia pene vorata,

      Non edicta foro lata, nocente manu,

Non fas unius versum ambitione nefasque,

      Non casus tantarum urbium avaritia,

Non Bibulo toto factum nil consule in anno,

10

      Non pro divitiis tot patriae aera data.

Miramur tamen arma viri, miramur acumen:

      Rex quoque miratus tabuit haec eadem.