40. ad Neaeram
Vaesanos quotiens tibi furores
Atque ignes paro, quos moves, referre
Et quantus deus ossibus pererret,
Qui me nocte die necat, Neaera,
5
Et vox et sonus et parata verba
Desunt tum mihi linguaque ipsa torpet
Et vix sustineor genu labante:
Moerent pectora perque membra passim
Perque artus fluor it repente salsus
10
Et diem subitae occupant tenebrae,
Nec quicquam nisi lacrimae supersunt,
Quae mutae quoque opem precantur unae.