32. ad Neaeram
Haec mandata tibi mitto, formosa Neaera,
Quae cuperem praesens aptius ipse loqui;
Sed tamen interea dum mens assuescit amanti
Et fiunt iusta mollia corda prece,
5
Candida signatis peraratur littera verbis
Et peragit nostras conscia charta vices.
Tu modo deposita rugae gravitate molestae,
Quicquid id, ingenua perlege fronte, precor;
Perlege, sic faveat castis Venus aurea votis,
10
Sic precibus referas uberiora tuis.
Non ego virgineum venio temerare cubile,
Nec formosa magis quam mihi casta places.
Dum potuit tantum Lucretia bella videri,
Quem caperet formae munere nemo fuit.
15
Quid Danaen fecit, nisi turris aenea, caram?
Nempe quod hic magno visa pudica Iovi est.
Nec bene eras formosa, tamen pia cura mariti
Scis tibi quot dederit, Penelopea, procos:
O quotiens aliquis faciem culpavit, at illi
20
Haesit in attonito pectore casta fides,
O quotiens dixit felicem coniuge Vlyxem,
Cum foret in toto non bonus ore color!
Tu licet hinc oculis facias, hinc vulnera vultu,
Crede mihi, sola es quod proba, sola capis:
25
Rustica dos nimium est simplex in virgine forma,
Digna vel aeternis sit licet illa deis.
Sed tamen et castis sunt quae censura remittit,
Vlla nec ingenuas lex vetat esse nurus,
Vtque procax male grata animis, sic rustica laedit:
30
Sit procul, o, procul hinc altera et illa mihi!
Forsitan incultas decuit rigor iste Sabinas,
Cum pavit patrias consul et uxor oves
Deque paludigenis surgebat curia cannis,
Ilice praetori dante sedile novo:
35
Nos melius sequimur nostri bona commoda saecli
Et facilem populum non nisi laeta iuvant.
Nupta tamen siqua est duro male iuncta marito,
Arbitrio vivat coniugis illa sui;
Illa domi lateat fusis addicta severis,
40
Iussa, verecundis abstineatque iocis.
Quis ferat occursu sperati coniugis aegram?
Discidio facies convenit ista gravi:
Tyndariden Phrygius violentam viderit hospes,
In patriam vidua linthea puppe dabit.
45
Ah nimium simplex, ne dicam stulta puella,
Siqua supercilii dote placere studet!
Quid, quod Amor laetus pharetramque arcumque resumit,
Et queritur, questu quae modo laeta fuit?
Parcite tormentis iuvenum gaudere, puellae,
50
Parcite: habet magnos iusta querela deos.
Neu blandas ridete preces, neu spernite fletus,
Neu pigeat nostris ingemuisse malis,
Et, quotiens aliquis flendus succurrit amator,
"Parcere Anaxarete" dicite "acerba monet".
55
Atque utinam moneat sic ut persuadeat illa,
Nec meus ex omni parte laboret Amor!
Sed furit interea fax intima ad ossa medullis,
Qualis in Aetnaeo vix solet esse iugo:
Nunc ego Rhiphaeas vellem calcare pruinas,
60
Nunc gelidum Tanaim pectore habere meo,
Nunc succos ferrumque pati sensuque minutus
Stare procelloso littore truncus iners.
An gravis hic etiam Fortunae iniuria saevit,
Nequando misero non sit acerba mihi?
65
Vix bene adhuc fueram matris rude semen in alvo,
Cum grave servitium patria victa subit.
Ipse pater, Dymae regnis eiectus avitis,
Cogitur Iliadae quaerere tecta Remi:
Hic, ubi Pierio quamvis nutritus in antro,
70
Mille tuli raram damna habitura fidem.
Iamque nigrescebant prima lanugine malae
Iunctaque erat lustris altera bruma tribus,
Cum fato rapiente vagus Scythiamque per altam
Auferor et gelidi per loca vasta Getae.
75
Quid referam interea pelagique viaeque labores
Et totiens strictas in mea fata manus
Maternosque rogos miserandaque funera fratris,
Funera non illo tempore agenda mihi?
Omnia quae tulimus constanti corde, nec inter
80
Tot mala mens animis concidit ipsa suis.
At cadit, ut semel est arcu male saucia Amoris:
Fallimur, an facies est Amor ista mihi?
Ista mihi certe est facies Amor, inque pudicis
Vultibus et tenero qui stat in ore decor;
85
Nec Colchos regit atque Cypron, sed conditus imis
Sensibus in vacuo pectore regna tenet:
Ista arcus cilia, ex istis sunt spicula ocellis,
Fervida purpureae quid nisi flamma genae?
O decus, o nostri rarissima gloria saecli,
90
O desideriis unica cura meis!
His ego quid mirum si sum tibi victus ab armis?
Pars quota de numero vincere digna fuit?
Sed tamen arbitrium vitaeque habuisse necisque
Est satis, ulterior convenit ira feris.
95
Non ego dedignor dominae servire potenti:
O ubi libertas nunc prior illa iacet?
Et vitare fui certus grave nomen amantis,
Siqua homini res est certa, vetante deo!
Victus opem precor extremam, miserere precantis:
100
Non sum qui peream dignus amore tui.
Quod nisi Graiugenae sordet tibi taeda mariti,
Non equidem coniunx dissimulandus ero.
Prima olim sine more fuit, sine legibus aetas,
Quam rudis antiqui, tam male gnara sui;
105
Inque feris sylvis populus vivebat agrestis,
Glande cibum, molles cespite dante toros.
In nucibus pecudes, nucibus armenta notabant:
Rarus adhuc digitos qui numeraret erat.
Prima rudes hominum formavit Graecia mentes
110
Eloquii blandis viribus usa sui,
Prima cava circumvallavit moenia fossa,
Prima vagis patriam certaque tecta dedit,
Prima artes commenta bonas: hac vita magistra
Edidicit leges, hac data iura pati,
115
Hac duce coelestes divum conscendimus arces,
Hac duce naturae sancta adaperta via est.
Quid, quod priscorum repetas si facta parentum,
Haec quoque, qua nata es, Inachis ora fuit?
Nam quid ego Etruscos memorem pubemque Sabinam
120
Et quae pars olim Graecia maior erat?
Ipsa caput rerum quondam pulcherrima Roma
(Certa fides) Graiis condita gaudet avis.
Nec te terruerit peregrini nomen inane:
Crede mihi, nulla est terra aliena viro;
125
Et, quanquam mihi regna et opes Fortuna paternas
Abstulit, est proprio sanguine partus honos,
Divitiaeque animo frugi et satis ampla domi res,
Si qua velit parto mens moderata frui.
Quid, quod sive animi petitur constantia certi,
130
Sive magis simplex et sine fraude fides,
Seu bello manus apta, bonae seu pectora paci,
Tempus ad hoc nullos degeneramus avos?
Nam genus et veterum praeconia nota parentum
Vix ausim nostris annumerare bonis:
135
Et tamen est aliquid proavos habuisse Marullos,
Quos totiens tulerit Martia Roma duces.
Scilicet est olim vis rerum in semine certa
Et referunt animos singula quaeque patrum,
Nec leporem canis Aemathius timidamve columbam
140
Notus Hyperboreo falco sub axe creat.
Nam tua quod supplexque petam connubia et ultro,
Non ideo nostrum sperne superba torum:
Me quoque nobilium natae petiere virorum,
Dignae opibus, facie dignae atavisque peti;
145
Et nunc cum dicar sine te non vivere posse,
Invenies cupiat quae tamen esse mea.
Sed vetat hoc decor iste tuus mellitaque verba
Et magis Alpina pectora cana nive,
Quaeque micant passos subter bona colla capillos,
150
Quale sub aurata candet ebur statua;
Hoc vetat Idaliusque puer materque Dione,
Et qui iam pridem me tibi donat Hymen.
Tu modo tot contra divos pugnare puella
Desine (non tutum est cedere nolle deis!)
155
Totque meis olim tandem exorata querelis,
Coniugis in caros labere, nympha, sinus.
"Sed nimium properas" dices "cum messis in herba est".
Me miserum! Properat nemo in amore satis.
Crede mihi, non est meus hic qui torpeat ignis;
160
Nam potes ex vultu tu quoque nosse meo,
Cum nunc ora rubor subitus notat et modo rursum
Pallet purpureo sanguine cassa cutis
Et nunc desinimus mediis sermonibus et nunc
Moesta repentinas aggravat unda genas.
165
Quod nisi quam primum misero succurris amori,
Auxilio frustra postmodo lenta venis.
Si tamen est mora cur placeat, dum civicus ensis
Saevit et ultrices excitat ira manus,
Nec fas in tanto rerum patriaeque periclo est
170
Coniugiis civi posse vacare novis,
At potes interea verbis lenire dolorem
Multaque colloquio demere damna tuo
Solarique animum et praesens relevare iacentem:
Si nescis, pietas coniugis ista probae est.
175
Tunc ego iurabo sanctissima numina divum
(Numina non ullo tempore laesa mihi)
Meque meis dictis astringam in foedera quaevis,
Parte sit ut nulla non rata nostra fides;
Tunc tibi dictatis faciam sponsalia verbis
180
Et te consulta vir tibi iuris ero:
Tu modo, siquis amor, nostri si pectore cura est,
Parce mora, coniunx, perdere velle virum.