Michele Marullo epigrammaton libri 2, 19

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


19. ad Amorem

"Cum tot tela die proterve spargas,

Tot figas sine fine et hic et illic

Infensus pariter viris deisque,

Nec unquam manus impotens quiescat,

5

Quis tot spicula, tot, puer, furenti

Lethales tibi sufficit sagittas?

Cum tot aethera questibus fatiges,

Tot spargas lacrimas et hic et illic

Infensus pariter viris deisque,

10

Nec unquam madidae genae serescant,

Quis suspiria crebra, quis dolenti

Tam longas tibi sufficit querelas?"

"At tu nec mihi tela, dum Neaera est,

Nec curas tibi crede defuturas."