Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad Franciscum de Adimaris incipit
Si procul a patria non essem tramite longo
Quod tibi cum terso calamo recitare fatigo,
Cum propriis verbis citius narrare pararem,
O Francisce pio qui polles munere comptus
5
Cui patrem genuit de Adimaris inclita proles,
Quod precor ut parcas fido clementer amico.
Si mea non sunt cum lepido sermone relata
Verba tibi, quicquid dignum satis esse videtur
Praefatum tecum vigilanti pectore carpe.
10
Tu replicas mihi quod dubitanti mente requiris
Cur multi potius crebro laudare laborant
Indutos cives pulchro velamine vestis
Quam doctos homines recto sermone sophyae,
Quam proles semel egregio de semine natas.
15
Si fortuna facit propriis cum viribus istud,
Vel fragilis sensus fallaci mente refixus
Nescis, sed quicquid nobis ranusia praestat
Cum medio felici vel labentibus annis
Saepe duces laudant praesto populique labantes
20
Et, quicquid tribuit rigidis cum casibus illa,
Multotiens cum fastu blasfemare laborant.
Quod paulo tecum cupio cum carmine fari
Quicquid ego teneo vigilanti corde reclusum,
Quod potius noscas fragilis praecordia plebis
25
Sive ducum tectum turgenti pectore sensum.
Nam genus humanum citius cum mente labanti
Delitias et opes mundi penetralibus optat,
Quam rectos mores adeo probitatis habenam,
Ni quidam cara superi virtute repleti.
30
Quod multi spectant pulchro velamine cives
Ornatos famulos etiam vestesque virorum,
Quod sibi pro tali causa ferventer honorem
Dant, simul et laudant variis sermonibus ipsos.
Et multi quaerunt auri sine more favorem,
35
Vel quoddam precium forsan mercedibus horum,
Sive dapes gliscunt capiendo dona Lyei
Vel tunicas a divitibus captare colonis,
Quod sibi cum viciis tantum servire laborant
Coram praelato populo et dicione tumultus.
40
Non mores isti digno cum pectore salvant,
Non rectam seriem vigilanti corde requirunt,
Nec probitatis amorem conservare secundant,
Nec sanctis iussis Domini caelestis adherent,
Quod magis affectant mundi lasciva caduci,
45
Quam mores hominum, quam nobilitatis honestas
Proles et doctos cives sermone sophyae,
Quam vivo parere Deo cum pectore puro.
Sunt adeo multi fragili qui corde vacillant,
Ignavi constant quicquid doctrina peractat
50
Nec mores cognoscunt nec probitatis habenam.
Sunt odio multi potius quandoque coacti,
Quod prohibent laudes caris donare colonis,
Fallaces turbas laudant cum vocibus horum,
Credendo semet venerari nomine famae.
55
Nec non et multi pulchro de semine creti
Cum plausu renuunt viles placare catervas,
Cum verbis adeo prohibent laudare clientes,
Multotiens moti nimio fervore superbo
Reprendunt homines animum vulgique labantis,
60
Vilificant socios reprobando pectora plebis,
Quod sistunt odio respecti et mente dolosa.
Sed cives qui sunt caro sermone repleti
Doctrinae simul et sinceris moribus ardent,
Delitias vanas praesto reprobare fatigant
65
Blanditias adeo coetus mendacis et odas
Luxuriasque ducum rabiem pariterque tiranni,
Scandala derenuunt etiam lasciva Dyones
Et pictas vestes et latae munera mensae,
Flagitium simul et turgentis pondera regis,
70
Quod sine praestanti procerum fervore morantur
Nec non neglecti popularis laudis honore.
Crede mihi siquis simulato tegmine praebet
Blanditias vano cordi laudatur ab ipso,
Sive palam tribuit donum ferventer et odas,
75
Si foret ignavus vili de germine natus
Et si flagitiis vellet gaudere prophanis,
Si nimis ecclesiae pacem violare citaret,
Si normam superi turgenti corde vetaret.
Et siquis culpas hominum damnare laborat
80
Cum recto studio, potius sermonibus almis
Constat cum variis odiis respectus ab ipsis,
Si fultus foret omnis nobilitatis habena,
Si foret assidue doctus ratione sophyae,
Si satis electis repletus moribus esset,
85
Si vivum Dominum laudaret corde fideli
Continuo sua servando praecepta libenter.
Sunt adeo multi stolide qui dona sequntur
Fortunae semper variando pectora circum
Qualiter ipsa facit dando sua iura colonis
90
Et velut esse Deum variis cum cantibus illam
Collaudant et eos quorum manare vigorem
Sors felix agitat caris successibus aevi,
Multotiens ipsos adeo ferventer honorant
Et sibi praesidium dant et sermonibus odas.
95
Et quibus auxilium mordax fortuna recusat
Detractant nimis et rigida cum voce reprendunt
Nec mores hominum aut laudem virtutis in ipsis
Respiciunt nec pulchrae nobilitatis honorem,
Nec seriem celsi superi nec iura sophyae,
100
Quicquid agunt semper vesano corde ministrant,
Quicquid habent fieri narrant sub pondere sortis,
Quicquid amant rogitant mitti dementer ab illa.
Cur mihi tu rigidum pondus fortuna dedisti?
Cur mihi cum nitido solio constare negasti?
105
Cur mihi non servos et opes sub Sole parasti
Vel nitidas pallas et dulci dona Lyei
Vel validas vires etiam cum frugibus arva?
Dic tibi quam noxam saeclorum tramite feci,
Quod misero me vivendi livore ligasti,
110
Sic plerumque putant illam mutare sub astra
Lora ducum simul et procerum dyadema regendi
Vel donare viris doctrinae iura peritis
Et doctum sensum pariter moresque verendos.
Quod fuit Assiriae culmen virtutibus eius
115
Ablatum, postquam lata regione locatum
Persarum semel et Graecorum mansit in ora,
Post vere Latium tenuit sub sedibus illud.
Quod Cyrus laesit regem Babilonis in aula
Pro simili causa, penitus defunctus ad urnam
120
Descendit sociorum multo sanguine fuso.
Quod Nero regnandi veneranda sede receptus
Pro tali serie fulxit Romamque gravavit
Et multos homines pressit cum pondere caedis,
Et tandem semet pepulit de munere vitae
125
Cum damnari se cognovit ab ore senatus.
Quod fuit Augustus dominandi parte Quiritum,
Pro donis eius caro fervore locatus,
Imperium terrae cepit regionibus amplis.
Quod cecidit laudanda de statione Phylippus
130
Pro simili stimulo capto vexamine leti,
Qui solium tenuit Latiali parte iubendi,
Romanam seriem iusto cum pectore duxit,
Christicolam normam studio servavit ameno,
Insidiis ruit infeste depulsus ab umbras,
135
Cum Decius sumpsit cumulato milite forti
Fasces imperii contra mandata senatus,
Qui postquam fuit a simili dicione coactus,
Cum semet Claudi coeni sub tegmine sensit.
Quod miles Petrus Pisarum iura movendo
140
Nam fuit extinctus talis pro pondere sortis,
Quod praebere fidem renuit cum pignore vano
Florentinis, qui prudenti corde tabellas
Miserunt sibi narrantes scelerata clientis
Vota, velut ficto staurabat tegmine fraudis
145
Ipsius cladem rigidos glomerando colonos
Et simul armigeros contra solamina sedis.
Et sibi dant vires varias ferventer et odas,
Quas dare debemus tantum cum corde fideli
Praecelso Domino digito qui cuncta creavit
150
Et donat metas cunctis viventibus orbe,
Cum laqueis fraudis stolide praecordia nectunt,
Decipiunt adeo semet velamine falso,
Deludunt homines cinctos virtutibus almis,
Derident cives fultos ardore sophyae,
155
Contennunt mores pulchro et de semine proles
Et solum laudant vanis cum cantibus illos
Quos fragili dono felix fortuna gubernat.
Sunt adeo multi plausu qui semper abundant
Divitiis auri, pariter cum frugibus agris,
160
Delitiis etiam tacti fervore superbo
Esse putant semet dignos super astra locari,
Nec non ante pios homines in sedibus altis,
Et supra cives pulchro de germine cretos,
Sic tamquam turpis species vesana ferarum
165
Divitiis fultam turbam dementer honorant,
Pro causa semet circum laudare patenter,
Coram collecto populo, vel lumine plebis,
Et stulte caros mores prohibere fatigant,
Nobilitatis adhuc seriem cum turbine mentis,
170
Doctrinae simul et normas et dona sophyae,
Quod semet nudatos de probitatis honore
Cognoscunt nimis et fallaci pondere fultos.