Michele Marullo epigrammaton libri 1, 28

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


28. ad Neaeram

Rogas quae mea vita sit, Neaera:

Qualem scilicet ipsa das amanti, est:

Infelix, misera, inquies, molesta

Aut si triste magis potest quid esse.

5

Haec est, quam mihi das, Neaera, vitam.

Qui (dicis) comites? Dolor, Querelae,

Lamentatio, Lacrimae perennes,

Langor, Anxietas, Amaritudo,

Aut si triste magis potest quid esse.

10

Hos tu das comites, Neaera, vitae.