Michele Marullo epigrammaton libri 1, 21

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


21. ad Neaeram

Has violas atque haec tibi candida lilia mitto:

      Legi hodie violas, candida lilia heri:

Lilia, ut instantis monearis virgo senectae,

      Tam cito quae lapsis marcida sunt foliis;

5

Illae, ut vere suo doceant ver carpere vitae,

      Invida quod miseris tam breve Parca dedit.

Quod si tarda venis, non ver breve, non violas, sed

      (Proh facinus!) sentes cana rubosque metes.