Michele Marullo epigrammaton libri 1, 18

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


18. ad Neaeram

Sic istos oculos tuos, Neaera,

Avertis, quotiens perire me vis,

Tanquam perdere non queas tuendo:

Sed tu ne peream times beatus.

5

Ne time: ah miser, ah miser peribo!

Sed hoc tam miserum (ut putas) perire,

Tuo servitio magis beatum est.