2.
Praesidii, Verona, tui Praefectus et urbis,
Excelso Venetum missus ab imperio,
Si lustrare volet (mos est lustrare quotannis)
Subiectosque urbi circumobire locos,
5
Prima via e Soria est: Soria est ea vulgo vocata
Porta Tridentinum quae tibi monstrat iter.
Paulum progressis monumentum occurrit Othonis
A dextra, factus nunc locus aede sacer;
Incola Careothas, corrupto nomine Regis,
10
Dicit, ut invertat hoc quoque vulgus iners.
Ecce et pastilli genus est paparotha vocari
Coeptum, quod pappa haec Regis Othonis erat.
Digressus tumulo offendes tibi in arce parari
Prandia quo quintus ducit ab urbe lapis.
15
Haec Otho rura sibi statuit dulcisque recessus
Vnde urbs et lati prospicerentur agri,
Arce superposita, structisque in vertice castris,
Quae loca nunc solum nomen Othonis habent.
Hic pater instituit coluitque Guarinus agellum
20
Et natus docto doctior ipse patre.
Hic Cyrrham, hic Clio, Phoebum hic arbusta loquuntur,
Hic ulmi dociles hicque marita salix.
Hic fontes docto didicerunt flumine labi
Ipsaque Castalidas murmurat unda deas.
25
Mox tuba depransam increpitet cogatque catervam,
Mox in equo incipiat tota sedere cohors.
Inde Athesi levo semperque crepidine dextra
Pullicellani per loca pergat agri.
Castra obiter Marii cernes victricia et arva
30
Pinguia Cymbrorum facta cadaveribus.
Ad lapidem octavum (fauces et claustra vocantur)
Arx saxo afixa est atque Athesi imposita.
Huc te ubi contuleris, quia tecta capacia non sunt
Nocturnam ut requiem tanta cohors capiat,
35
Munita arce, habito delectu operaque navata,
I retro Volarnam millia quinque pedum.
Vnctus, coenatus, lotus cubitumque profectus
Mane Volarnates desere foenisecas.
Hactenus a dextra iuga sunt fluviusque sinistra:
40
Nunc vada sunt amnis traiicienda tibi.
Hic primum incipies a dextra flumen habere,
Hic primum levo monte tenebis iter.
Ad sextum villa est Caprinae prima caputque
Vallis, ubi invenies prandia strata tibi.
45
Sunt qui Cavrinum malint ea rura vocari
Quod Verrem credant has habitasse casas.
Iudicio infami (notissima fabula) Verrem
Damnatum hos perhibent incoluisse locos.
Ergo pransus equisque a foeno ad frena vocatis
50
Recta iter ad Buchi praedia tende tuum.
Interea occurret pendens Corvaria saxo
Arx, breve et angustum quae tueatur iter.
Instruxere arcem veteres ne barbarus hostis
Impune Ausonias depopularet opes.
55
Tertia te inde dies Avianum ad prandia ducet
Per Ripaltenses perque Beluniacos.
Non procul oppidulum est eiusdem nominis arxque,
Dictum quod multa semper abundet avi.
Haec obsessa diu latronibus arva fuere
60
Vnde et post nomen vallis adepta suum.
Hoc quoque scire licet: Latronia vallis ab Arcto
Est Veronensis terminus unus agri.
Huc etiam imperium Praefecti extenditur urbis,
Sit ne alius paucis praeficiendus agris.
65
Sub noctem ad coenam vertex Brentonicus atram
Per iuga Aplicantum celsa petendus erit.
Arx prope firma sedet (Maius vocat incola Dorsum)
Sed sunt Brentonum pectora firma magis.
Duro obsessa diu premebatur Brixia bello;
70
Actum erat, hinc latum ni foret auxilium.
Tanta fides populis, nulla inclinavit egestas,
Non flexit clades ulla metusve necis.
Quarta per Murios Robretum versus apricos
Traiice, et ad structas trans vada perge dapes.
75
Hinc centum distat stadiis urbs parva Tridentum,
Imperii Veneti finis et Italiae.
Et quia non ultra est regio lustranda, parantur
Hic tibi, si nescis, prandia, coena, thorus.
Ite Tridentini visum miracula templi
80
Interea, et vestris credite luminibus.
Quinta trans Athesim ad Murios post prandia campos
I retro, ubi instructa est coena quiesque tibi.
Nunc me fama loci et mirandi gloria facti
Admonet ut referam pauca notemque tibi.
85
Forte lacum immissis ratibus subiecerat hostis
Omnem aditum ut Venetis clauderet atque viam,
Ne vexata diu et circumdata Brixia castris
Defendi imperio posset ab adriaco.
Exitium impendens urbi et discrimen amicae
90
Non naturalem repperit ecce modum:
Silicet ut terra traheretur classis in altum
Sublataeque irent per iuga summa rates.
Audax inventum temerariaque ausa videri
Primo, nec sani consilium capitis:
95
Desperata salus, et summa in rebus egestas
Tentare extremum compulit auxilium.
Inceptum ridebat opus simul auctor et hostis:
Iam nihil intactum, iam nihil est reliquum!
Haud procul a Muriis vada sunt Casselia campis:
100
Fama Athesi adverso huc applicuisse rates;
Primum subductas operis hominumque bovumque
Accepit Murius vicus et inde Nagus.
Sublatam aspiceres modo in ipsa cacumina classem
Et modo deiectas valle sedere rates,
105
Et modo praerupta pendere in rupe triremes
Donec Turbuleo littore constiterint:
Hinc in Benacum deducta classe paventem,
Protinus ad dominos unda reversa suos.
Ergo tibi sexta ad quintum largissima campi
110
Prandia Nagaci Torbuleique dabunt.
Hic fontes, Benace, tui cernuntur et ortus,
Sarca isthuc guttas exonerante suas.
Asper et incultus levam occupat Appenninus
Precipitis Baldi qua latus unda ferit.
115
A dextra saltus Leutrini et Monicus ingens,
Qua cadit in nitidum Ponalis unda lacum.
Parte illa (aeternum quod postera praedicet aetas)
Defendit miseram Brixia magna famem.
Omne iter insidiis et plenum hostilibus armis,
120
Terra et aqua obsessus transitus omnis erat.
Hoc solum restabat iter per saxa, per Alpes,
Ignotos stupidis hostibus ante locos.
Peneda suspicitur praerupto hic pendula saxo,
Arx belli et pacis commoda temporibus.
125
Hic Benacensem aspicies occurrere classem
Et toto effusos littore myoparos.
Nauticus excipiet te primum clamor euntem,
Laeticiam pelago testificante suam.
Mox ingressus aquas lustrabis et oppida circum
130
Et quae perpetua littora fronde vigent.
Ripenses igitur pete coenaturus in undis,
Concita quo dextro remige classis eat.
Septima Malsilicem ducet Thuriosque tepentis,
Cedrus ubi exoritur ubere multa solo.
135
Si vacat interea pete Tusculi amoena virentis
Et pete Maternos Garganeosque sinus.
Plurimus hos fontes hiberno mense frequentat
Carpio nectareae praecipuaeque gulae.
Cernitur haud alibi (neque enim lacus educat omnis);
140
Has praeter nullas carpio novit aquas.
Retibus immensis capitur, pelagoque profundo,
Quingentos unus iactus ut excipiat.
Conditus longas sive hinc mittatur ad oras,
Sive recens, magnis munera sunt dominis.
145
Gardius octava, Salo, Sirmio, nota Catulli
Patria, velligera sunt adeunda rate.
Ibis ad excipulas nona, qua Mintius exit,
Lazisiumque petes arvaque clara ficis.
Nomina praeterii consulto multa locorum,
150
Vilia quod multum barbara quodque forent.
Veronam hinc decima, admissa classe, nitentem
Per Busoluci prata redibis eques.
Ergo lustrato Borea, conversus ad Austrum
Oppida circumeas inferioris agri.