Girolamo Balbi carmina, 229

Reference basis text: J. von Retzer, 1791

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


229. threni Magistri nostri Ioannis Eckii.
In obitu Margarethae Concubinae suae,
omnium quae sunt, quae fuerunt, quae post futurae sunt
fidelissimae, auctore Simone Lemnio

Quod mare? qui pontus, quae flumina, quaeve paludes,

      Quae satis undarum nunc mihi stagna dabunt?

Heu mihi! quid dicam? quae nunc exordia sumam?

      Flebilis heu moestos cogor inire modos.

5

Effusis lachrimis cuncti nunc flete Sophistae,

      Tundite luctifica pectora moesta manu.

Prolixas manibus duris evellite barbas;

      Vnguiculis frontem dilacerate feris.

Et vos o nostri una omnes lugete Magistri!

10

      Implexas digitis dilaniate comas.

Vos quoque communi, Cives, concurrite fletu,

      Heu cito pullatis approperate togis:

Plangite luctu, inscindite vestem, rumpite corpus

      Nunc crudo scabras ungue notate genas.

15

Sacrifici, et Monachi nigris ululate cucullis,

      Ingentis luctus flebile tempus adest.

Vos etiam, o sanctae Moniales, atque Beguttae,

      Largius o lachrimis ora rigate piis.

Tu quoque servorum serve, o sanctissime Paule!

20

      Plora cum membris omnibus ipse tuis.

Pone pedum auratum, triplicem cito pone Coronam,

      Et pro purpureo tegmine sume sagum;

Lamentare Pater, miseras effunde querelas,

      Fle, luge, plora, collachrimare, geme;

25

Ille tui Regni defensor maximus Hector,

      Eckius in moerore, inque dolore iacet.

Aspice, deiectis ut eat miserandus ocellis,

      Aspice, quas lachrimas fundat ab ore miser.

Aspice, quam crebris tundat sua pectora palmis,

30

      Ferreus es, si te non, pater, ista movent.

Ille pius, castus, sanctus, purusque sacerdos

      Eckius in luctu, tristitiaque iacet.

Strenuus haeretici domitor tuus ille Lutheri

      Singultu, assiduis torquet et ora plicis.

35

Vlla nec admittit tristis solatia, tantum

      Acceptum moesto pectore vulnus habet.

Quae sit causa, rogas, quae tanta occasio luctus?

      Non est de nihilo fletifer iste dolor.

Nempe suae Margris, proh Coelum! funera deflet,

40

      Crudeles Divos, diraque fata vocans;

Vsque adeo quod eum orbarint meretrice pudica,

      Qua nihil in toto castius orbe fuit.

Eckius amissos meretricis luget amores,

      Sacrificum licitas qui negat esse faces?

45

Eckius immundi deplorat funera scorti,

      Quamvis vult caste vivere sacrificos.

Impia sacrificae dicens connubia turbae

      Eckuis en scorti sordida fata dolet.

Quocum iam multos caelebs consueverat annos,

50

      Quod coluit charae coniugis ille loco?

Margaretha fuit scortillum nomine dictum,

      Famosas inter gloria prima lupas,

Omnes illecebras, omnes edocta per artes,

      Pessima quas plane noscere scorta decet;

55

Blanda viris, tremula figebat basia lingua,

      Post etiam coitus oscula mille dabat.

Plus septingentis quondam terebrata priapis,

      Mota fuit lachrimis, mota fuit precibus.

Saepe procos ultro cunctantes ipsa petivit,

60

      In Venerem flagrans, impatiensque morae.

Anglipolitanos omnes complexa studentes,

      Omnibus est leves vendere sueta nates.

Omnes Bacclaurios, omnes perpessa Magistros,

      Et calefactores est miserata nigros.

65

Omnes Doctores, quorum noscebat honores,

      Omnes scutones fovit amica sinu.

Imperiosa, procax, vaga, mendax, perfida, fallax,

      Et tractare procos qualibet arte potens.

Litigiosa, minax, subito blandissima siren,

70

      Et subito furiis par erat illa nigris.

Eckius iratae non raro est verbera passus,

      Heu, quoties miseri contudit ora viri!

Ast et clementi fuerat quoque pectore; nam qui

      Pauper erat, gratis hic futuebat eam.

75

Et, quae praecipua est virtus, pietatis amatrix,

      Ipsa erat et sacrae Relligionis amans.

Nullos Nothardos, nullos quoque Bardocucullos,

      Nullos spernebat Relligione sacros.

Haec Franciscanos portaverat, atque Minores,

80

      Nec Benedictinum respuit illa gregem.

Nec Bernardinum, quo non nervosior alter

      Est coetus, sicut dixerat illa mihi.

Sed neque sutores, ut erat demissa, refugit,

      Non nautas, quamvis barbara turba foret.

85

Nullos cerdones est dedignata maritos,

      Nullos mendicos, ulceribusque putres.

Ergo tot insignem virtutibus acer amicam

      Eckius indignis fletque doletque modis.

Iure equidem, iure, et lachrimas, fortissime, iustas

90

      Arbiter, o Ecki! quis neget esse tuas?

Scis etenim quam te coluit, quam fovit amanter,

      Quam tibi poscenti, gaudia mille dedit,

Quas tibi blanditias dixit, quae basia fixit,

      Quam tibi sit cunctis morigerata modis.

95

Quis ferat indigne, si talia dixeris, Ecki!

      Exprimit impatiens quae tibi verba dolor:

Margaretha meae quondam dulcissima vitae

      Spes, decus, et nostrae firma columna domus,

Tu mihi serranis pretiosior unio conchis,

100

      Tu semper fueras unica gemma mihi.

Nostrae deliciae periistis, nostra voluptas!

      Mersisti stygio flumine triste caput.

Heu, dic quo nostri, quaeso, tibi cura recessit?

      Cur tua non nobis ora videre datur?

105

Invida! Cur tenerum sic mors decerpere florem?

      Cur adeo nitidam vellere es ausa rosam?

Perfida! Cur ita nos o mors! disiungis amantes?

      O Coelum, o tellus, Iupiter, astra, mare!

Cur ultra vivam privatus compare tali?

110

      Qua sine lux mors est, et mihi dulce nihil.

Accipite o manes nunc me! iuvat ire sub umbras,

      O Pluto, et coram regna videre tua.

Tota lupanaris periit iam forma decoris,

      Aurea scortorum iamque corona iacet.

115

Quis nunc aegrotum, quis me curabit egentem!

      Margaretha tuae nobile lumen opis!

Quis me vinosum ducet? quae vina vomentem

      Eriget, aut medio tollet amica luto?

Heu quis mundabit, cum permerdavero lectum?

120

      Quis purgat soccos concaco quando meos?

Quare saepe tibi, proh, multa negotia feci?

      Italico vino cum bene potus eram.

Quot crepitus ventris naso patiente tulisti!

      Quot rictus imo ex pectore, quamque graves!

125

Hoc quotiens animo mecum repeto, atque recordor,

      Labitur ex oculis plurima gutta meis.

Quamvis haec, dicas, feci! nec copia porro est,

      Pluraque dilectae tristia damna fleas:

Nemo tuos, Ecki, poterit reprehendere luctus,

130

      Nemo tuos gemitus increpitare queat.

Vere amisisti scortum haud vulgare, penates

      Quod valde decuit, docte Sophista, tuos.

Sed tamen esse modum miseris debere querelis,

      Nosti vir sapiens, dogmata cuncta tenens.

135

Haud lachrimis illam nigro revocabis ab orco;

      Panditur ad nullas ianua dura preces.

Cur igitur pergis cineres turbare sepultae,

      Et te nec quicquam sic macerare miser?

Pone modum lachrimis, quod idem vere iubet illa,

140

      Languentemque animum spe meliore fove.

Omnia propterea non sunt demortua scorta,

      Plurima adhuc sunt, hanc quae superasse puta.

E tanto numero poterit delectus haberi,

      Et Margarethae par aliqua esse potest.

145

Quin etiam clare stygiis, nisi fallor, ab undis

      Illa modo est ad te sic mihi visa loqui:

Quid iuvat insano sic indulgere dolori?

      O coniux! non sunt haec sine facta Deo.

Longius haud licuit sociam tibi me esse: negavit

150

      Hoc mihi diva Venus, non satis aequa tibi.

Longe alia haec tibi scorta dabit: tibi restat arandum

      Antiquum corium, sic tua fata ferunt.

Ad terram Hesperiam venies, ubi leno benigne

      Plurimus ad nutum serviet usque tuum.

155

Siste, precor, lachrimas, et inanes pelle querelas,

      Non me defunctam tartara nigra tenent.

Elysias valles, et amoena vireta locorum

      Passim cum turba laeta sodale colo.

Diogenis Cynici meretrix effecta Sophistae

160

      Quondam, nunc iterum sum data sponsa Sopho.

Quocum, ubi tu venies, faciam divortia, nobis

      Namque tuam praeter mentula nulla sapit.

Sed quia saepe in nos iniurius ipse fuisti

      Scortator, multis foedus adulteriis;

165

Haud mox accedes felicia prata piorum,

      Ni prius a cuncta labe lavere probe.

Instar Pythagorae in varias mutabere formas;

      Accipiet speciem bestia multa tuam.

Si mihi fas esset fatorum arcana referre,

170

      Quae te cumque manent, significare queam.

Sed tamen ex multis haec pauca referre licebit.

      Fac sed in occulto tu tua fata premas.

Principio propter vitiatae probra puellae

      In stabulo, curam dum gerit illa bovis,

175

Cum mihi bis quinos pro virginitate dedisti

      Florenos, longo tempore taurus eris.

Plutonis macras debes incendere vaccas;

      Atque ibi te miserum cornua multa petent.

Vxorem propter sartoris saepe fututam

180

      Capra olida atque vetus est futuenda tibi.

Propter discipuli stupratam saepe novercam,

      Est tibi Tantaleae poena luenda sitis.

Propter stupratas Moniales atque Beguttas,

      Perpetua sacras Virginitate Deo,

185

Cogere umbrarum vastam purgare cloacam

      Victurus foedo stercore more suis.

Sed quod carnificis quoque contrectaveris Annam,

      Quam propter tecum iurgia multa tuli,

Infelix annos pendebis in aere centum,

190

      Et totidem lustris in cruce corvus eris.

Porro quod Oeconomi foedaveris, improbe, lectum;

      Collegii soliti munia obire novi,

Sisyphium saxum per summa cacumina volves,

      Testibus amissis omnibus atque stylo.

195

Quod lanii ancillam compresseris, atque subulci,

      In porcum verso scrofa tibi uxor erit.

Sed quod mendicam in sacra corruperis aede,

      Sex per Olympiadas sulphura tetra bibes.

At puer ille tibi quondam tumulatus in olla

200

      Innumeras poenas, spurce Sophista, dabit,

Quas vero mater? Prohibent sed caetera Parcae

      Auribus effari, chare marite, tuis.

Hoc tamen infelix miseros solabere casus,

      Quod tibi res laetas post mala fata dabunt.

205

Si Franciscana indutus tumulere cuculla,

      Ante sacro fassus cuncta piacla viro,

Et te purgarit iam purgatorius ignis

      Ter centum lustris, queis recoquendus eris,

Insuper et Latii larga indulgentia lustri

210

      Abluerit naevos de cute quosque tuos,

(Quae tibi forti animo contra est defensa Lutherum,

      Qui latias fraudes tendiculasque vocat):

Et fratrum exequiae, lectaeque ex ordine Missae

      Eripient flammis cum tua membra nigris:

215

Tunc, tunc Ausonius solito pro more sacerdos

      Canonisaturus te super alta feret,

Divo Bennoni socium post festa colendum

      Vrbani, cuius est tibi plaga frequens.

Ergo tuos gemitus animo compesce, meoque

220

      Debita fer cineri dona suprema libens,

Et tumulum facito, et tumulo superaddito carmen,

      Nominis ut dicas haec monumenta mei:

Margaretha vaga meretrix notissima fama

      Anglopolitanae maxima flamma scholae,

225

Quam tenuit turpi subductam fornice nuptam

      Eckius ille salax caelibe pene caper.

Hoc viridi castum contexit cespite corpus,

      O scorta huc violas, huc date thura lupae!

Qui si morigerus mihi eris; si feceris istud,

230

      Di tibi dent scorto nobiliore frui.

Hoc, Ecki, faciens monitus ne sperne salubres!

      (Talia fatidico est ore locuta tibi)

Quaere aliam thalami sociam, Dominamque cubilis,

      In viduo noli sic recubare thoro.

235

Ne nocturna tuum conturbent spectra soporem,

      Et moveant mentem somnia vana tuam.

Si premit Anglipolim talis penuria mercis,

      Nec meretrix oculis sufficit ulla tuis:

Ocius ad Dresdam Doctori scribe Cochleo;

240

      Nullus habet plures hoc modo leno lupas.

Hic tibi pro rapto scortorum plaustra remittet:

      Quippe tuam luget corde dolente vicem.

Illius est etiam scortator maximus urbis

      Thomas, cui nomen parva myrica dedit,

245

Scriba Ducis, tum Cancellarius ille Cochlei,

      Hic te prae cunctis, crede, iuvare potest.

Omnes novit enim meretrices, scorta lupasque,

      Omnes lenones, omnia prostibula.

Quod si Pannoniis mage delectabere cunnis,

250

      Implorandus erit supplice voce Faber.

Fabricat ex teneris hic semper scorta puellis,

      Atque ex matronis fabricat ille lupas.

Ille tibi ad nutum fabricabit nobile scortum;

      Mobilis at podex malleus eius erit.

255

Si bellum quaeris scortillum, hoc utere fabro;

      Bellus enim novit cudere bella faber.

Iamque vale, et luctum ex animo moesto expue totum!

      Exhilarent mentem vina, venusque tuam.