211. ad Eundem
Impius esse tibi videor, nimiumque protervus,
Audeo quod patriae carpere barbariem.
At mihi non auro, sed vita carior ipsa est
Partia, nec Balbo sum pietate minor.
5
Interdum Medici sed ferro vulnera sanant,
Praestat et aegroto succus amarus opem.
Nos etiam teneras mordaci radere vero
Auriculas iusti credimus esse viri.
Nec sequimur Balbum, qui nummis retia tendit,
10
Et ficto fictas iactat ab ore manus.