Reference basis text: J. von Retzer, 1791
Editing of the digital edition: S. Di Brazzano
199. ad Galliarum Regem Franciscum I.de Venere ipsi donata ab Eq. Reuzio
Quae donata tibi Venus est, Francisce, volebat
Illa loqui tecum; posse loqui ars dederat.
Sed cum praevertis, mille admirata loquendi
Esse tibi Veneres, muta repente fuit.